Wikidata Gaius Hostilius Mancinus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2. saeculum a.C.n.; unknown value
Obitus: unknown value; unknown value
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Aulus Hostilius L.f. Mancinus; unknown value
Familia: Hostilii Mancini

Gaius Hostilius Mancinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 136 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens recensere

Pater eius Aulus Hostilius L.f. Mancinus erat, consul anni 170 a.C.n.. Propter ignominiam Hostilii (vide infra) post eum nemo e gente sua magistratum maiorem adeptus est.

Cursus honorum recensere

Circa annum 148 a.C.n. praetor erat. Anno 137 una cum Marco Aemilio Lepido Porcina consul factus provinciam Hispaniam Citeriorem accepit[1]. Hostilius bellum cum Numantinis renovavit, postquam foedus pacis a Quinto Pompeio propositum a senatu reiectum est[2].Sed proelio victus in castra fugit et a Numantinis circumventus est, quamquam multitudine copiarum superabat[3]. Tum cum hostibus foedus quod postea e nomine suo velut ex proverbio "Foedus Mancinum" ignominiae causa appellaretur, icere coactus est, Celtiberi eum incolumem cum exercitu abire ut sinerent. Id foedus, de cuius stipulationibus quaestor Hostilii Tiberius Sempronius Gracchus cum Numantinis egerat[4], etsi multis Romanis militibus saluti fuit, a senatu populoque ut turpe recusatum est[5]. Plebiscito decretum est, ut Hostilius Numantinis traderetur : fetiales eum nudum et manibus post tergum religatis ad urbem hostium adduxerunt ubi eum exposuerunt[6]. Numantini autem Gaium Hostilium, qui eis tamquam piaculum violandi foederis offerebatur, accepturos negabant[7]. Itaque Romam salvus reversus e senatu expulsus est, postea tamen praetor II electus in senatum rediit[8].

Si vis plura legere recensere

  • Petrus C. Nadig, "[8] H. Mancinus, C." in Der Neue Pauly vol. 5 (Stutgardiae: Metzler, 1998. ISBN 3-476-01475-4) col. 746–747.
  • Clara Berrendonner, 'Guerre du droit et droit de la guerre : les mésaventures de C. Hostilius Mancinus' in Occidents romains : sénateurs, chevaliers, militaires, notables dans les provinces d'Occident (Espagnes, Gaules, Germanies, Bretagne) curante Francisco Chausson. Parisiis : Errance, 2010.
  • M. Gwyn Morgan et I. A. Walsh, 'Ti. Gracchus (TR. PL. 133 B.C.), The Numantine Affair, and the Deposition of M. Octavius', Classical Philology 1978(73) : 200-210 [1]
  • N Rosenstein, 'Imperatores victi. The case of C. Hostilius Mancinus', Classical Antiquity, 1986 (V) : 230-252
  • Helmut Simon, Roms Kriege in Spanien, 154-133 v. Chr., Francofurti, Klostermann, 1962.
  • O. Wikander, 'Caius Hostilius Mancinus and the foedus Numantinum', Opuscula Romana : annual of the Swedish Institute in Rome, 1976 (XI) : 85-104

Notae recensere

  1. Valerius Maximus I,6,7.
  2. Appianus, Iberica 344-346.
  3. Titus Livius, Periochae LVI; Appianus Alexandrinus Iber. 346-347.
  4. Plutarchus, Tiberius Gracchus, V. De viris illustribus 59 et 64,1.
  5. Appianus, Iberica 348 et 358-360. Velleius Paterculus II, 1,4 et 2,1. Eutropius X,17,2.
  6. Orosius, Historiae adversum Paganos V 4,20-21. Florus I,34,5. Iberica 360-361.
  7. Marcus Tullius Cicero, Pro Caecina 98; Titus Livius, loc.cit.
  8. De viris illustribus 59,4


Antecessores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Decimus Iunius Brutus Callaicus
Consul
137 a.C.n.
cum
Marco Aemilio Lepido Porcina
Successores:
Lucius Furius Philus et Sextus Atilius Serranus