Gaius Duilius K.f. K.n. Longus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Familia recensere

Inter maiores Kaesonem Duilium Longum, decemvirum legibus scribundis anni 450 a.C.n. numeravit. Erat filius aut nepos Kaesonis.

Cursus honorum recensere

Duilius anno 399 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Gnaeus Genucius M.f. Augurinus, Lucius Atilius L.f. Priscus, Marcus Pomponius L.f. Rufus, Marcus Veturius Ti.f. Crassus Cicurinus, Volero Publilius P.f. Philo fuerunt. Eo anno propter aestatem gravem et pestilentem libri Sybillini ex senatus consulto consulti sunt atque "Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placavere."[1] Interim tres bella in unum collata sunt - in Veios, Faliscos atque in Capenam[2].

Notae recensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, V 13
  2. loc. cit. §9