Gaius Bruttius Praesens (quando natus quoque nescimus) senator Romanus patricius ex Lucania fuit.

Familia recensere

Pater eius Lucius Bruttius Quintius Crispinus, consul anni 187 fuit. Frater eius Lucius Bruttius Crispinus fuit consul ordinarius anno 224. Filius Gaius Bruttius Praesens erat, consul anno 246.

Cursus honorum recensere

Ipse Salius Palatinus ab anno 199 et patronus Canusii fuit et anno 217 consul ordinarius[1].

Notae recensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 805
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessores:
Publius Catius Sabinus II et Publius Cornelius Anullinus
Consul
217
cum
Tito Messio Extricato
Successores:
Imp. Caesar Marcus Opellius Severus Macrinus Augustus II et Marcus Oclatinius Adventus II