Gaius Asinius Gallus (natus anno 41 a.C.n., mortuus anno 33) fuit senator Romanus.

De familiaribus necessitudinibus recensere

Pater eius Gaius Asinius Pollio, consul anni 40 a.C.n. et scriptor rerum gestarum erat. Filii ei nonnulli erant:

De cursu honorum recensere

Ipse fuit IIIvir monetalis anno 23/22, XVvir sacris faciundis ludis saecularibus anni 17 interfuit. Anno 8 a.C.n. consul ordinarius factus est. Anno 6/5 proconsul provinciam Asiam administravit. Cum Tiberius divortium facere cum Vipsania Agrippina ab Augusto coactus esset, Iuliam uxorem ducere ut posset, Asinius ei nupsit et filium Tiberi Drusum educavit. Idcirco Tiberius Asinio iamdudum iratus erat[3] cum rerum potitus est. Mortuo Augusto Asinius Gallus Lucium Aelium Seianum in primis colere solebat quia tum praefectus praetorio erat et in animo Tiberii plurimum pollebat. Cuius amicitia ab ira imperatoria tutum fore frustra speravit : mox enim Tiberii insidiis succubuit, apud senatores accusatus et custodiae traditus.[4] Anno 33 tandem mortuus est. Fuit orator magnus, qui persaepe in senatu sententias memoria dignas tulit.[5]

Notae recensere

  1. loco citato
  2. Tacitus, Annales III 75
  3. Tacitus, Ann. I.12-13. Dio Cassius 57.2.
  4. Dio Cassius 58.3 = Xiphilinus 144 et Excerpta Valesiana 191.
  5. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 82-83.


Antecessores:
Nero Claudius Drusus et Titus Quinctius Crispinus Sulpicianus
Consul
8 a.C.n.
cum
Gaio Marcio Censorino
Successores:
Tiberius Claudius Nero II et Gnaeus Calpurnius Piso