In republica Romana Gaius Antonius (natus circa 80 a.C.n., mortuus 42 a.C.n.) fuit legatus Caesaris in bello civili ac fautor fratris sui triumviri Marci Antonii. A Marco Bruto anno 42 a.C.n. occisus est.

Denarius a Gaio Antonio 43 a.C.n. signatus tum cum proconsul Macedoniae erat : Caput muliebre causiam gerens (Macedoniae aut Dianae Plancianae[1] ?) C.ANTONIVS M.F. PROCOS / Duo simpula et securis PONTIFEX.

De familia. recensere

Gens Antonia plebeia sed nobilis. Gaius Antonius filius erat Marci Antonii Cretici (illius qui imperium infinitum adversus piratas acceperat), nepos vero clarissimi oratoris Marci Antonii, consulis 99 a.C.n., quem Cicero multum admirabatur. Mater ei Iulia Antonia fuit, sobrina Gai Caesaris. Duos fratres habuit : maiorem natu triumvirum Marcum, minorem vero Lucium Antonium (consulem 41 a.C.n.) necnon sororem quae Publio Vatinio nupserat.

De cursu honorum. recensere

Anno 49 a.C.n. Gaius Antonius, legatus Caesaris, litus Illyricum a Pompeiana classe defendebat, cum in insula Curicta a Gaio Octavio et Scribonio Libone, legatis Pompei, circumventus et captus est[2]. Cohortes autem quibus praeerat in exercitum Pompei coactae transire.

Anno 44 a.C.n., fratre suo Marco Antonio consule, alio fratre Lucio tribuno plebis, ipse praetor erat[3], cum Iulius Caesar occisus est. Mox etiam praetor urbanus factus est, in locum Marci Bruti[4] qui ob invidiam facti sui apud plebem ex Urbe recedere maluerat. Ita mense Iulio ludis Apollinaribus a Bruto praeparatis[5] praefuit. Exeunte anno, provincia Macedonia post praeturam sorte ei delata est. Quamquam senatus paulo post partitionem provinciarum senatusconsulto mutare decrevit, Gaius Antonius provinciam suam reciperare pro consule[6] conatus est, sed a Marco Bruto, qui bellum adversus Marcum Antonium parabat et eam provinciam praeoccupaverat, Apolloniae captus custoditus est, ut obses. Ita legiones eius provinciae in Bruti potestatem venerunt cuius imperium in ea regione a senatu confirmatum est. Primo noluit Brutus in captivum animadvertere[7], quamvis Cicerone hortante. Postquam vero proscriptionibus saevire coepit Marcus Antonius atque ipse Cicero iussu eius periit, Brutus amicum suum et cognatum Decimum Brutum vindicare decrevit[8], Gaio Antonio necando (anno 42 a.C.n. ineunte). Paucos post menses Marcus Antonius triumvir Quintum Hortensium, proconsulem Macedoniae et filium clari oratoris homonymi, qui mandata Bruti exsecutus erat, in tumulo fratris iugulavit, tamquam victimam piaculi causa immolandam[9].

Notae recensere

  1. Idem caput in denario Gnaei Planci anno 55 a.C.n. expressum est.
  2. Dio Cassius 41.40.
  3. Plut., Ant. 15.
  4. Appianus, Bell. civ. III,49 et 87.
  5. Dio Cassius 47.20. Cicero Ad Att. XV.12.1. Plutarchus, Brutus, 21.
  6. Pontifex quoque incerto anno factus est : nam anno 44 vel 43 a.C.n. denarium cudi fecit, in quo legitur ex una parte : C.ANTONIUS.M.F.PRO.COS et altera parte PONTIFEX ; supra instrumenta sacrificii (securis et duo simpula) expressa sunt ; de quo nummo vide Ernest Babelon, Descriprion historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia n°148 = Crawford 484/1[nexus deficit]
  7. Appianus BC III,323.
  8. Plutarchus, Brutus 28.
  9. Plut., Ant. 22.

Fontes recensere

Plura legere si cupis... recensere