Fugger sunt familia mercatoria Suebiae, quae ab anno 1367 Augustae Vindelicorum, urbe imperiali, habitabat. Gens nomine „von der Lilie“ (a lilia) saeculo XVI ineunte potentissima erat. Nomen Fuggerorum tota in Europa cum cogitatione maximarum divitiarum coniuncta est.

Insignia heraldica familiae Fugger annis 1545/1549 depicta (Genealogia secreta familiae Fugger)
Angiportus Augustanus cum habitatibus socialibus Fuggerei

Historia recensere

Domus Fugger originem ducit a textore linteo quodam Ioanne, qui in vico apud Augustam Vindelicum natus in urbe divitias atque auctoriatem sibi acquisivit. Quae res autem magis magisque in generationibus augebantur in campis linteis argentariisque, ut imperator Maximilianus propter bella Italica e pecunia laborans efficaciter iuvari posset. Insuper metalla Tyroliensia, ubi tunc permulta exercebantur, a familia Fugger conducta sunt. In multis regionibus olim desertis industriae et quaestuaria florebant, de quo familiae Fugger gratiae agendae.

Eorum potestas crevit Carolo V imperatore, qui familiam nobilitate gravionum imperialium honoravit eique Kirchberg praeter Weißenhorn donavit. Metalla in America promovebantur quoque et terra Venezuelae breviter in eorum manibus fuit. Reformatione saeviente Ecclesia Catholica Romana multa beneficia a membris istius fidelis familiae accepit, qui iesuitas Augustam Vindelicorum vocaverunt. Huic ordini aedificia splendida et multa alia res pro labore salutari contrareformatoria cessa sunt.

Augustae Vindelicum in socialibus aerumnis sors pauperum levata est, ubi et hodie casae Fuggerei de salute publico testimonium vivum perhibent.

Saeculo XV lineae duae familiares separabantur: Raymundica (cum ramo gravionum de Kirchberg-Weißenhorn) et Antoniana (Fugger-Glött, Fugger-Kirchheim, Fugger-Babenhausen: Babenhausanos autem ex anno 1803 principes appellari licet).

Bibliographia recensere

  • Günter Ogger: Kauf dir einen Kaiser (1979)
  • Mark Häberlein: Die Fugger: Geschichte einer Augsburger Familie (1367–1650). Kohlhammer, Stuttgardiae 2006, ISBN 3-17-018472-5.
  • Franz Herre: Die Fugger in ihrer Zeit. Wißner, Augustae Vindelicorum 2005 (12. ed.), ISBN 3-89639-490-8.
  • Martin Kluger: Die Fugger in Augsburg: Kaufherrn, Montanunternehmer, Bankiers und Stifter. context, Augustae Vindelicorum 2013, ISBN 978-3-939645-63-4.
  • Martin Kluger / Wolfgang B. Kleiner (photographemata): Die Fugger: die deutschen Medici in und um Augsburg. Geschichte und Sehenswürdigkeiten, edidit Regio-Augsburg-Tourismus. Context, Augustae Vindelicorum 2009, ISBN 978-3-939645-13-9.
  • Hans Jürgen Rieckenberg: Fugger, Grafen. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 5, Duncker & Humblot, Berolini 1961, ISBN 3-428-00186-9, p. 707–710 (in interreti).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum Fugger spectant.