Fridericus (Fritz) Steinhoff (natus 23 Novembris 1897, mortuus 22 Octobris 1969) vir publicus Germanicus et sodalis factionis democraticae socialis Germaniae (SPD) fuit.

Fridericus Steinhoff

Munus recensere

Maiores Friderici Steinhoff fossores fuerunt, et ipse metallicus factus est. Ab anno 1917 ad 1919 in nave torpedinaria militavit. Post primum bellum mundanum Steinhoff sodalis SPD factus est. Primo iterum in metallis laborabat, tum administrator suae factionis erat.

Ab anno 1933 ad 1945 recensere

Cum nazistae rerum potiti sunt, Steinhoff saepius in carcerem iactus est. Illis annis procurator negotiorum laboravit, anno 1937 negotium sordii e focis amovendi possidebat. Anno 1938 iterum in carcerem missus est, quod libellos SPD in Germaniam clam portavisset. E carcere liberatus operarius laboravit, deinde post Coniurationem 20 Iulii 1944 detectam in castra carceralia inclusus est. Bello finito a militibus CFA liberatus est.

Cursus honorum post annum 1945 recensere

Ab anno 1946 ad 1956 magister civium Hagen erat. Et ab anno 1946 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit atque ab anno 1948 ad 1950 administer reconstructionis eius terrae foederalis. Die 20 Februarii 1956 FDP adiuvante Carolo Arnold praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae successit. Sed post electiones factas die 21 Iulii 1958 Franciscus Meyers (CDU) successor eius electus est. Tum annis 1961 usque ad mortem legatus Diaetae Foederalis atque ab anno 1963 ad 1964 iterum magister civium Hagen erat.

Nexus externi recensere

Curriculum vitae (lingua Theodisca)

 
Insigne Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae

Rudolphus Amelunxen Centrum | Carolus Arnold CDU | Fridericus Steinhoff (SPD) | Franciscus Meyers (CDU) | Henricus Kühn (SPD) | Ioannes Rau (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Georgius Rüttgers (CDU) | Hannelora Kraft (SPD) | Arminius Laschet (CDU) | Henricus Wüst (CDU)