Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae)

Fridericus Gulielmus IV (natus 15 Octobris 1795, mortuus 2 Ianuarii 1861) rex Borussiae fuit.

Wikidata Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae)
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae): imago
Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae): imago
Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae): subscriptio
Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae): subscriptio
Nativitas: 15 Octobris 1795; Berolinum
Obitus: 2 Ianuarii 1861; Potestampium
Patria: Regnum Borussiae

Familia

Genitores: Fridericus Gulielmus III; Louisa Augusta Wilhelmina Amelia
Coniunx: Elisabeth Ludovika of Bavaria
Proles: no value
Familia: House of Hohenzollern

Memoria

Sepultura: Church of Peace

Insignia heraldica

Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae): insigne
Fridericus Gulielmus IV (rex Borussiae): insigne
Fridericus Gulielmus IV rex Borussiae

Familia et iuventus recensere

Fridericus filius maximus Friderici Gulielmi III regis Borussiae et Ludovicae de Megalopoli-Strelicia natus est. Cum avus eius Fridericus Gulielmus II 1797 mortuus est, Fridericus Gulielmus duos annos natus heres regni factus est. Anno 1823 Elisabetham Ludovicam de Bavaria, filiam Maximiliani I regis Bavariae in matrimonium duxit. Ex ea filios non habuit. Ei octo sorores et fratres fuerunt, inter quos et Gulielmus erat, qui post Fridericum Gulielmum regnavit.

Rex recensere

Post mortem patris 7 Iunii 1840 rex Borussiae factus est. Anno 1847 dietam civitatis convocavit, sed constitutionem flagitatam negavit. Anno 1848 cives Borussiae libertatem maiorem poposcerunt et patriam Germaniam unitam, sed Fridericus Gulielmus id negavit, quamquam initio populari tumultui cedebat. Honorem imperatoris, qui ei a concilio nationali oblatus erat, negavit, quod, ipse dei gratia rex legitimus, a ceteris principibus nominari voluit, et eiusdem regni theodisci coronam repudiavit ut talem circulum imaginarium e caeno ac luto confectum.[1] Anno 1849 constitutionem Borussiae ipse dedit, quam populi maioritas non probavit.

Morbus et mors recensere

Anno 1857 rex aliquot sanguinis ictibus afflictus est. Itaque fratrem Gulielmum vicarium regni fecit. 2 Ianuarii 1861 mortuus est. Gulielmus I frater ei successit.

Notae recensere

  1. theodisce einen solchen imaginären Reif aus Dreck und Letten gebacken (epistula die 13 Decembris 1848 ad legatum Bunsen scripta)

Bibliographia recensere

  • David E. Barclay, Frederick William IV and the Prussian Monarchy, 1840-1861. Oxonii: Oxford University Press, 1995. ISBN 0-19-820430-2
  • Peter Krüger, Julius H. Schoeps, edd., Der verkannte Monarch. Friedrich Wilhelm IV. in seiner Zeit. Berolini: Verlag für Berlin-Brandenburg, 1997. ISBN 3-930850-67-2

Nexus externi recensere