Fridericus Carolus vulgo Friedrich Carl de Savigny (Francofurti ad Moenum natus die 21 Februarii 1779 - Berolini obiit die 25 Octobris 1861) fuit Germanicus illustris iuris consultus et studiosus historiae iuris.

Federicus Carolus De Savigny

Inter eius discipulos numerantur fratres Grimm, Augustus Divutius, iurisconsultus et iuris historicus, Delpech, Benech, Haenël, Mittermayer, Leopoldus Augustus Warnkoenig, Georgius Fridericus Puchta, qui ei successit in cathedra Berolinensi, et multi alii famosi iurisconsulti istius saeculi.

Vita recensere

Studiosus ex anno 1795 Marburgi maxima a Philippo Frederico Weiß docebatur. Anno 1800 doctoratu Marburgi laureatus est thesi »De concursu delictorum formali«, cum annis inter 1796 et 1797 Gottingae praelectiones Gustavi de Hugo auscultavisset. Marburgi anno 1803 professor extraordinarius creatus est. Eodem anno editum est opus eius »Das Recht des Besitzes« (Giessae 1803) quod omnibus exemplo iuris Romani scientifice tractandi erat. Id statim famam magnam ei accumulavit. Cum annis inter 1804 et 1806 iter studiorum trans Franciam et Germaniam fecisset in vestigiis iuri Romani mediaevalis (fructus eius fuit liber »Geschichte des Römischen Rechts im Mittelalter«), anno 1808 Landishutam iit nulla alia cathedra oblata. Sed biennium post iam Berolinum iit socius commissionis facultatum erigendarum et professor primus iuris Romani. Ibidem anno 1811 cooptatus est ad Academiam scientiarum Borussicam et factus est anno 1816 consiliarius iustitiae a secretis, anno 1817 membrum in Consilio statali Borussico, anno 1819 consiliarius in Tribunali revisionum pro provinciis ad Rhenum sitis; ab anno 1826 autem pro legibus renovandis responsalis fuit.

Anno 1842 cursum honorum in ministerio nolens volens consequebatur, unde disciplinae in universitate non iam fieri potuerunt. Usque res novas anni 1848 circumstantiis infelicibus notiones eius vix ad effectum venerunt, legibus contubernalibus quibusdam salvis (anno 1844). Itaque post annum 1848 iterum studiis scientificis vacare potuit.

Gravitudo recensere

Savigny falso habetur fundator scholae iuridicae historicae (quae dignitas Gustavo de Hugo debetur), tamen constat eum istius scholae virum maximum fuisse. Nam Savigny ante omnes alios programma scientificum excogitaverat in opere »Vom Beruf unsrer Zeit für Gesetzgebung und Rechtswissenschaft« (Heidelbergae 1814). Scriptum erat contra commentarios Antonii Frederici Iusti Thibaut quorum titulus »Über die Notwendigkeit eines allgemeinen bürgerlichen Rechts für Deutschland« (Heidelbergae 1814). Ibi contra rationalismum et doctrinas iuris naturalis, quae saeculo XVIII vigebant, statuit sic: ius velut mores et linguam elementum populare per se datum esse. Id in populis crescere et a populo definiri; item populum iure moveri.

Opera eius magna fuerunt »Geschichte des Römischen Rechts im Mittelalter« (Heidelbergae 1815–31; historia litterarum iuridicarum) et (proh dolor infinitum) »System des heutigen römischen Rechts« (Berolini 1840–49). Neque terminavit opus »Obligationenrecht« (Berolini 1851–53) quo paulo opus magnum alterum continuaretur. Ex anno 1815 una cum Carolo Frederico Eichhorn edidit diarium speciale »Zeitschrift für geschichtliche Rechtswissenschaft« (usque 1850, in fasciculis XV). Opera eius minora autem colleta sunt Berolini anno 1850 sub titulo »Vermischte Schriften«.

Lege etiam recensere

  • Joxe Azurmendi: Savigny: Volksgeist Zuzenbidearen historian In: Volksgeist. Herri gogoa, Elkar, Donostia 2007. ISBN 978-84-9783-404-9.
  • Iris Denneler: Friedrich Karl von Savigny. Verlag Stapp, Berolini 1985. ISBN 3-87776-168-2
  • Matthias von Rosenberg: Friedrich Carl von Savigny (1779–1861) im Urteil seiner Zeit. Verlag Lang, Francofurti ad Moenum 2000. ISBN 3-631-35903-9.
  • Iris Denneler: Friedrich Karl von Savigny. Verlag Stapp, Berolini 1985, ISBN 3-87776-168-2.
  • Benjamin Lahusen: Alles Recht geht vom Volksgeist aus. Friedrich Carl von Savigny und die moderne Rechtswissenschaft. Nicolai Verlag, Berolini 2013, ISBN 978-3-89479-724-9.
  • Stephan Meder: Urteilen. Elemente von Kants reflektierender Urteilskraft in Savignys Lehre von der juristischen Entscheidungs- und Regelfindung. Francofurti ad Moenum 1999, ISBN 3-465-03010-9.
  • Dieter Nörr: Savignys philosophische Lehrjahre. Francofurti ad Moenum 1994, ISBN 3-465-02637-3.
  • Adolf August Friedrich Rudorff: Friedrich Carl von Savigny. Böhlau Verlag 1862 (Digitalisat online)
  • Bernd Mertens: Gönner, Feuerbach, Savigny. Über Deutungshoheit und Legendenbildung in der Rechtsgeschichte. Mohr Siebeck, Tubingae 2018, ISBN 978-3-16-156575-5.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fredericum Carolum de Savigny spectant.