Fretum Tsugaruense[1] (Iaponice 津軽海峡 Tsugaru Kaikyō) est fretum inter Honsuam et Esoniam in Iaponia septentrionali patens, quod Mare Iaponicum cum Oceano Pacifico coniungit. Ex occidentali Praefecturae Aimori parte appellatur. Specus autocineticus sub freto ad locum angustissimum (19.5 chiliometra) extenditur, inter Tappi Misaki in Paeninsula Tsugaruensi in Praefectura Aomori Honsuae et Shirakami Misaki in Paeninsula Matsumae Esoniae.

Paeninsula Tsugaru et Fretum Tsugaru.
Fretum inter Esoniam (parte superiore) et Honsuam (inferiore).
Caput Tappi Misaki.

Hanc viam aquosam tabulae Occidentales et litterae eruditorum ante saeculum vicensimum Fretum Sangar vel Sangaricum[2] appellare solebant.[3]

Nationales Iaponiae aquae in fretum non ad duodecim milia, sed solum ad tria milia (5.6 chiliometra) rite tendunt, ut naves bellicae submarinaeque Classis Civitatum Foederatarum arma nuclearia ferentes, cum fretum navigent, leges Iaponienses contra arma nuclearia in suo territorio non violent.[4] Pars Cuniculi Seikan quae sub freto extenditur in dicione Iaponiensi manet; pars autem quae in aquis internationalibus invenitur iam intra zonam oeconomica exclusiva Iaponiensem patet.[5]

Freto Tsugaruensi sunt bracchia orientale et occidente, ambobus 20 fere chiliometra latis, et 200 metra et 140 metra proprie altis.[6] Aequora saepe sunt turbida.[7]

Naves traiectoriae, inter quas navis traiectoria Tsugaru Kaikyō et navis traiectoria Seikan, trans fretum constanter navigant. Die 26 Septembris 1954, 1172 homines perierunt cum navis traiectoria Tōya Maru in freto mersum esset.[8]

Flora et fauna recensere

Thomas Blakiston, explorator et naturalista Anglicus, observavit animalia Esoniensia cum speciebus Asiae septentrionalis cognata, sed animalia ad meridiem cum speciebus Asiae meridianae cognata esse. Fretum Tsugaruense ergo finis zoogeographicus magni momenti factus est, et Linea Blakistoniana[9] appellari coepit.[10] Haec autem linea plantas minus accurate attingit.[11]

Inter cibos marinos qui in regione abundant numerantur pisces pleuronectiformes, Thunnus orientalis (vulgo hon-maguro), Gadus (tara, 'piscis hiemalis'), scombridae (saba); bivalvia pectinidae (vulgo hotate); et cephalopoda decapodiformes.[12]

Laminariales generis Laminariae sunt traditionalis regionis proprietas, qua incolae omnis Iaponiae in iuscellis coctis utuntur.[13]

Natatio recensere

Toshio Tominaga Iaponiensis, septuaginta tris annos natus, est senissimus qui fretum tranavit. Hoc corpus aquae est unum ex Oceani Septem, circuitu auctoritatis qui natationes clarissimas per orbem terrarum comprehendit. Praeter hoc fretum, inter Oceani Septem numerantur Mare Britannicum, Fretum Septentrionale inter Mare Hibernicum et Oceanum Atlanticum, Fretum Cookianum in Nova Zelandia, Fretum Molocaiense in Havaiis, Fretum Catalinense in California, et Fretum Gaditanum.[14]

Notae recensere

  1. Cf. binomina Actinocyclus tsugaruensis, Coleopora tsugaruensis, Leathesia tsugaruensis, Cytheropteron tsugaruense, Hylotelephium tsugaruense etc.
  2. E.g. Gulielmi Dunker Index molluscorum maris Iaponici, Cassellis Cattorum 1882, p. 131 (Textus apud Google Books)
  3. "Tsugaru Strait."
  4. Kyodo News, "Japan left key straits open for U.S. nukes," The Japan Times, 22 Iunii 2009.
  5. 日本の領海等概念図.
  6. Tsuji, H., Sawada, T., et Takizawa, M. (1996). "Extraordinary inundation accidents in the Seikan undersea tunnel". Proceedings of the Institution of Civil Engineers, Geotechnical Engineering 119 (1): 1–14 .
  7. *"Tsugaru Strait: Life Stories of Crossing the Rough Seas." NHK World-Japan, 21 Martii 2021.
  8. "Seikan Railroad Ferryboat Accident, Failure Knowledge Database". Japan Science and Technology Agency .
  9. Anglice Blakeston's Line et Blakiston Line.
  10. "Nature in Japan". Ministry of the Environment Government of Japan .
  11. The Forms of Life in the North and the Settings They Inhabit: Plant life found in Hokkaido," Hokkaido's History, Culture and Nature.
  12. "Umaimono Aomori," Aomori Specialty Guide.
  13. "Rich shoreline environment created by unique geological formations," UNESCO Global Geopark Mt. Apoi.
  14. Kyra Florea, "73-Year Old Becomes the Oldest Person to Cross the Tsugaru Strait," SwimSwam, 7 Septembris 2016.

Bibliographia recensere

  • Cho, Y.-K., G.-H, Seo, B.-J. Choi, et al. 2009. "Connectivity among straits of the northwest Pacific marginal seas." Journal of Geophysics Research 114, C06018. doi:10.1029/ 2008JC005218.
  • Dazai, Osamu. 1985. Return to Tsugaru: travels of a purple tramp, conv. James Westerhoven. Tocione et Novi Eboraci: Kodansha International. ISBN 087011686X.
  • Kagaku Gijutsuchō et Kenkyū Chōseikyoku. 1979. Tsugaru danryūiki ni kansuru sōgō kenkyū hōkokusho. [De oceanographia Freti Tsugaru.]
  • Ogasawara, Isao. 1993. Tsugaru Dazai Osamu: dōke no sei o ou. / 津輕太宰治 : 道化の生を追う / 小笠原功. Aomori-ken Hirosaki-shi: Rojōsha / 森県弘前市 : 路上社..ISBN 4947612592.
  • Tsugaru Kaikyō: rekishi to bungei no tabi / Kita no Kai hen. 津軽海峽 : 歴史と文芸の旅 / 北の会編. Aomori-shi: Kita no Machisha, Heisei 1 [1989] / 青森市 : 北の街社, 平成 1 [1989].

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Tsugaru spectant.