Frankenweenie est pellicula animata Timothei Burton anno 2012 edita, quae narrat de puero, cui canem suum calamitate autocinetica defunctum in vivum suscitare, fulgure adiuvante, contigit. Est quarta animata a Burton confecta, atque prima, quae non est musicalis. Animata hodierna peculiaris est etiam, quod coloribus caret: tantum ergo nigro, albo, cano expingitur. Musicen pelliculae composuit Daniel Elfman, quo factum est, ut quinta decima pellicula esset, in qua Burton et Elfman una operarentur.

Burton iam anno 1984 pelliculam brevem Frankenweenie nominatam confecit, quae idem tractat argumentum.

Partes principales recensere