Franciscus Xavierus vulgo Franz Xaver Wernz (18421914) fuit a die 8 Septembris 1906 usque ad mortem vicesimus quintus praepositus generalis Societatis Iesu.

Wikidata Franciscus Xaverius Wernz
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Xaverius Wernz: imago
Franciscus Xaverius Wernz: imago
Nativitas: 4 Decembris 1842; Rotovilla
Obitus: 19 Augusti 1914; Roma
Patria: Regnum Virtembergiae

Vivo recensere

Absolutorio scholastico accepto Wernz studebat annis inter 1861 et 1864 Aquisgrani et in Abbatia Mariae ad Lacum philosophiae praesertim. Postea magister erat Campitempli in collegio illustri cui nomen Stellae Matutinae, profugus querelarum inter Sanctam Ecclesiam Catholicam et Borussiam. Annis autem inter 1868 et 1872 rursus theologiae sacrae studio se dedicavit in monasterio Mariae ad Lacum, quae incepta autem anno 1870 bello interrupta sunt servitio medicinali. Anno 1871 ordinatio sacerdotalis facta est.

Annis inter 1872 et 1872 denuo Campitempli morabatur antequam anno 1875 tempus septem annorum professor iuris canonici in collegiis Ditton Hall (in Lancastriensi comitatu) et apud Sanctum Bennonem in Cambria laboraret. Anno 1882 eum vocarunt ad Pontificiam Universitatem Gregorianam pro rebus ius ecclesiasticum spectantibus. Quo munere usque annum 1906 fungebatur et biennum vel eius praeses fuit. Anno 1906 in Commissionem pontificiam ad canonicum ius codificandum electus est ubi etiam in Codice Iuris Canonici conficiendo operam dabat.

Cum Ludovicus Martín praepositus generalis ordinis XXIV naturae concessisset, die 8 Septembris 1906 Wernz in eius successionem electus est. Simul Vladimirus Ledóchowski secretarius ei adiunctus est. Qui anno 1914 vestigia Wernz subsecutus est.

Opera recensere

  • Ius decretallium ad usum praelectionum in scholis textus canonici sive iuris decretalium (1898–1914)