Franciscus Rosenzweig, (Theodisce Franz Rosenzweig Cassalae die 25 Decembris 1886 natus; Francofurti ad Moenum die 10 Decembris 1929 mortuus) fuit philosophus theologusque Iudaeo-Germanus maximi momenti saeculi vicensimi. Magnum potuit apud philosophos Gualtherium Benjamin, Aemilium Fackenheim, et Emmanuel Levinas; una cum Martino Buber agebat Torah e sermone Hebraeo in Latinum convertendo. Elaborata ab eo in disputationibus cum philosophis Christianis philosophia religiosa notabile exemplum prosperi dialogi interconfessionalis ducitur.

Wikidata Franciscus Rosenzweig
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Rosenzweig: imago
Franciscus Rosenzweig: imago
Nativitas: 25 Decembris 1886; Cassala
Obitus: 10 Decembris 1929; Francofurtum ad Moenum
Patria: Germania

Familia

Proles: Rafael Rosenzweig
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

De Iuventute recensere

Casselae (Germania) familia Iudaica sed legis non observante, quae Iudaismi liberalis genus colebat natus est: domini opificinae ac decurionis Casselensis Georgii Rosenzweig et Adelae uxoris filius unicus opulente educatus est. Eruditio eius omnino profana fuit: medicinae, historiae, et philosophiae apud universitates Goettingensem, Monacensem, et Friburgensem studuit.

De aegritudine atque obitu recensere

Rosenzweig sclerosi laterali amyotrophica morbo degenerativo laborabat. Ad vitae finem adiuvante, Edith uxore scribebat: haec litteras alphabeticas recitabat donec ille signum dedisset ut destiterit aut continuaverit donec verbum aut phrasem coniecisset quam in animo habuisset; alias Rosenzweig literam in claviatura machinae dactylographicae indicabat.

Conatus finalis Rosenzweig suorum cogitatorum communicandorum, per methodum laboriosum alphabeti dactylographici, sententiam partialem tulit: "nunc venit, quaestio omnium quaestionum, quam Dominus vero mihi somnio revelavit, quaestio quaestionum cui." Scriptura ab eius medico interpellata est, quicum brevi eodem methodo disputabat. Post medici abitum Rosenzweig scripturam pergere nolebat: noctu defunctus est sententia imperfecta.

Corpus Rosenzweigianum die decimo mensis Decembris anno 1929 sepultum est. Nulla fuit funebris contio, sed Buber psalmum 73 recitavit.

Dicta vel obiter vel aliter recensere

 
Stella redemptionis.
  • De Deo nihil scimus: sed talis inscientia est inscientia de Deo. Talis est initium nostrae scientiae de eo. Initium, non finis. (Von Gott wissen wir nichts. Aber dieses Nichtwissen ist Nichtwissen von Gott. Als solches ist es der Anfang unsres Wissens von ihm. Der Anfang, nicht das Ende.) [1]
  • Unitas igitur vero tantum unitati fieri est. (Die Einheit ist also in Wahrheit nur Werden zur Einheit) [2]

Opera recensere

  • Hegel et civitas, 1920
  • Stella redemptionis (opus principale Francisici Rosenzweig anno 1921 editum, identidem edebatur in sermones complures convertum in his Hebraicum, 1970, et Anglicum, 1971).
  • Der Mensch und sein Werk. Gesammelte Schriften. — Stuttgarti, 1984;

Loci recensere

Notae recensere

  1. Stella redemptionis, pars prima, liber primus, pagina 33
  2. Stella redemptionis, pars secunda, liber tertius, pagina 287.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!