Franciscus Xaverius Alegrius (Hispanice Francisco Javier Alegre), die 12 Novembris anno 1729 in Vera Cruce[1] natus et  die 16 Augusti anno 1788 Bononiae mortuus, Iesuita Mexicanus, necnon interpres et poeta Latinus fuit. Alexandriadem carmen epicum de Tyro ab Alexandro Magno obsessa et eclogam Nysus nomine composuit. Iliadem Homeri Latine hexametris vertit (quae versio videtur ultima huius generis fuisse) et Batrachomyomachiam. Horatii carmina nonnulla et Artem poeticam Nicolai Boileau Hispanice vertebat. Historiam Societatis Iesu in Nova Hispania composuit.

Wikidata Franciscus Alegrius
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Alegrius: imago
Franciscus Alegrius: imago
Nativitas: 12 Novembris 1729; Vera Crux
Obitus: 16 Augusti 1788, 18 Augusti 1788; Bononia
Patria: Imperium Hispanicum

Pseudonyma recensere

Opera Latina ut Pontianus Tugnonius vel Pontianus Tugnonius civis Mexicanus edebat, opera Hispanica ut Ponciane Tugnoni vel Juan Becerra Moreno[2].

Opera recensere

Notae recensere

Nexus externi recensere