Flavius Eutharicus Cillica (natus saeculo 5, mortuus anno 522) fuit princeps e gente regia Visigothorum.

Familia recensere

Eutharicus Amalasuntham filiam Theodorici regis Ostrogothorum in matrimonium duxit et heres imperii fuit. Filius eius Athalaricus (516–534) erat, filia Matasuentha (518–550).

Cursus honorum recensere

Anno 519 una cum Imp. Caesare Flavio Iustino Augusto imperatore Imperii Romani Orientalis consulatum gessit. Quod ante Theodoricum mortuus erat, filius eius Athalaricus ei rex Ostrogothorum successit.

Bibliographia recensere

  • Cristini, Marco, Eutarico Cillica successore di Teoderico, in Aevum 92 (2018), pp. 297-307.
  • Martindale, John R., "Fl. Eutharicus Cillica", The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. II, Cambridge University Press, 1992, p. 438.


Antecessores:
Flavius Anastasius Paulus Probus Moschianus Probus Magnus
Consul
519
cum
Imp. Caesare Flavio Iustino Augusto
Successores:
Flavius Rusticius et Flavius Vitalianus