Flavius Anicius Faustus Albinus Basilius Iunior

Flavius Anicius Faustus Albinus Basilius Iunior (natus saeculo 6, mortuus post annum 546) vir publicus Imperii Romani Orientalis et ultimus consul Romanus fuit.

Familia recensere

E gentibus Anicia et Decia ortus esse videtur. Avus eius Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior consul anno 480, pater Flavius Faustus Albinus consul anni 493 fuit.

Cursus honorum recensere

Die 1 Ianuarii 541 Anicius Constantinopolis in urbe consulatum iniit, tum etiam comes domesticorum et patricius. Die 17 Decembris 546 e Roma Constantinopolim fugere potuit, cum Totila urbem expugnavisset[1].

Bibliographia recensere

  • Martindale, John Robert, John Morris, e Arnold Hugh Martin Jones, The Prosopography of the Later Roman Empire, vol. 3, Cambridge University Press, 1971, ISBN 0-521-20160-8, pp. 174-175.

Notae recensere

  1. Procopius, Bella VII 20,16-19


Antecessores:
Flavius Marianus Petrus Theodorus Valentinus Rusticius Boraides Germanus Iustinus (sine collega)
Consul
541
sine collega
Successores:
Imp. Caesar Iustinus Augustus (sine collega anno 566)