Vide etiam paginam discretivam: Fides (discretiva)

Fides est confidentia vel fiducia hominis, rei, deitatis, vel doctrinis religionis vel opinionis. Vocabulum fides saepe pro 'spe', 'fiducia', vel 'opinio' est. Fides religiosa saepe comprobationem et acceptationem postulationum de proprietate deitatis, naturae, vel rerum universitatis poscit. Cum nonnulli fidem contra rationalitatem esse arguerunt, suasores fidei arguunt proprium fidei regnum ad quaestiones spectare quae per indicia respondi non possunt.

Fides. Minus da Fiesole.

Fideismus recensere

Fideismus synonymum fidei religiosae non est, sed singulare propositum philosophicum describit, quod ad coniunctionem in propria fidei facultate veritatum inventarum, contra rationem, spectat, adfirmans fidem necesse esse nonnullas veritates philosophicas religiosasque probare, et in dubium vocansfacultatem rationis ad inveniendam veritatem. Vocabulum notioque fideismi a medio ad finem saeculi undevicensimi per cogitationem Catholicam ortae sunt, in motu Traditionalismo appellato; magisterium autem Ecclesiae Catholicae Romanae fideismum iterum atque iterum damnavit.[1]

Nexus interni

 
Homo fidem Shinto monstrat.

Notae recensere

  1. "Fideism," Stanford Encyclopedia of Philosophy.

Bibliographia recensere

Classicae de fidei natura cogitationes recensere

  • Buber, Martin. Ego et Tu (Anglice: I and Thou - Buber anglice scripsit).
  • Tillich, Paul. Rationes Fidei (Anglice: The Dynamics of Faith).

Opinio fidei Reformationis recensere

Nexus externi recensere

  Vide fidem in Victionario.
  Vicicitatio habet citationes quae ad fidem spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad fidem spectant.