Fictio fautorum[1] aut Litterae fautorum (vulgo fanfic vel fan fiction) est genus pseudo-litterarium praecipuum saeculis XX et XXI, in quo fautores cuidam fabulas proprias scribent de rebus narratis in historiis ab aliis creatis. His in historiis, scriptores fanatici personis et locis narrationum originalium utuntur sed in historiis novis, quae non publicatae sunt ab auctoribus originalibus.

Gulielmi Shakesperii Venus et Adonis Metamorphoseon fabulam imitare conatus est.

Hae litterae fautorum interrete florent, sed rariter libris publicantur. Etiamsi scriptores originales saepe veniam dant fautoribus ad fictiones derivatas creandas, auctores fautores huius generis fictionis in periculum incurrant, quia carent ius et potestatem supra historias et personas versionum originalium.

Opera litteraria a fautoribus recreata recensere

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia recensere

  • Black, R. 2008. Adolescents and online fan fiction. Novo Eboraco.
  • Busse, K. 2017. Framing Fan Fiction : Literary and Social Practices in Fan Fiction Communities.
  • Hellekson, K., & Busse, K. 2014. The fan fiction studies reader. Iovia.
  • Jamison, A. 2013 Fic: Why Fan Fiction is Taking Over the World. Dallas
  • Jenkins, He. 1992. Textual Poachers: Television Fans and Participatory Culture (Studies in Culture and Communication). Novo Eboraco.
  • Franceschi, V. 2017. Exploring plurilingualism in fan fiction : ELF users as creative writers. Novocastro.
  • Hellekson, K., & Busse, K. 2006. Fan fiction and fan communities in the age of the Internet : New essays. Londino.
  • Larsen, K. & L. Zubernis, eds. 2012. Fan Culture: Theory / Practice. Novocastro
  • Pugh, S. 2005. The Democratic Genre: Fan Fiction in a Literary Context. Bridgend.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fictionem fautorum spectant.