Extinct Birds (Latine: Aves Exstinctae) est liber a Gualterio Rothschild zoologo scriptus, qui de raris exstinctisque avibus atque speciebus opinabiliter exstinctis tractat, inter quas taxa aviaria, quae solum ex verbis scriptis vel dictis vel ex picturis cognoscuntur. Memoriae taxorum avium exstinctarum in eius acroasi "On extinct and vanishing birds" constituuntur, quae in Proceedings of the 4th International Ornithological Congress anno 1905 Londinii divulgata est.

Solum trecenta exemplaria ab Hutchinson and Co. Londinii anno 1907 divulgata sunt. Omnia exemplaria in tabulas relata sunt, a Rothschild ipso signata.

Libro sunt quadraginta-quinque picturae coloratae et quattuor adumbrationes nigrae et albae, varie a Ioanne Gerrard Keulemans, Georgio Eduardo Lodge, Henrico Grönvold, Friderico Gulielmo Frohawk, et Iosepho Smit factae.

Errol Fuller et alii recentiores scriptores ab Extinct Birds moti sunt. Fuller librum eponymum anno 1987 divulgavit, tabulis coloratis ex opere Rothschild et praefatione a Miriam Rothschild scripta praeditum.[1]

Notae recensere

  1. Errol Fuller, Extinct Birds (Londinii: Penguin Books, 1987).

Bibliographia recensere

  • Fuller, Errol. 1987. Extinct Birds. Londinii Penguin Books. ISBN 978-0-670-81787-0.
  • Rothschild, Walter. 1907. Extinct Birds: an attempt to unite in one volume a short account of those birds which have become extinct in historical times : that is, within the last six or seven hundred years: to which are added a few which still exist, but are on the verge of extinction. Londinii: Hutchinson & Co. Editio interretialis.
  • Rothschild, Walter. 1907. On extinct and vanishing birds. Proceedings of the 4th International Ornithological Congress 1905, 191-217. Londinii.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Extinct Birds spectant.
  • De libro in The Auk (Aprili 1907), apud situm elibrary.unm.edu
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!