Expugnatio Constantinopolis anni 1453 (Graece: Άλωσις της Κωνσταντινουπόλεως, Turcice: İstanbul'un Fethi) per Ottomanidas Imperii Romani Orientalis finem fecit. Cum Sultanus Mahometus II copiis magnis praefuit, ultimo imperatori Byzantino Constantino XI milites pauci fuerunt.

Obsidio Novae Romae in imagine Francica contemporanea descripta

Expugnata urbe non solum longaevum Imperium interiit sed etiam Imperium Ottomanicum adeo convaluit ut inde inter primas potestates Europae numeraretur. Sunt rerum gestarum scriptores, qui eventus iste gravis limitem inter Medium Aevum atque initium Renascentiae declarent.

Historia recensere

 
Status in Mediterraneo Mari Orientali anno 1450
 
Arx Rumeli Hisarı, unde Turcae insidiati sunt; signum potestatis egregium

Post 1350 Turcae identidem querelis de throno Byzantii capiendo immiscebantur arma minaturi. Postquam Turcae in pugna apud Nicopolim (in provincia Pleveni victi sunt, anno 1396 Baiazethes I (sultanus Ottomanicus) urbem revera petebat. Tum Byzantio autem succurrebat marescalcus Francicus Ioannes II Le Maingre, qui Boucicaut nominabatur. Tamerlane appropinquante Constantinopoleos obsidio autem anno 1401 interrumpi debuit. Denuo Turcae venerunt anno 1422 ducatore Murado II et externos tribus expugnare contigit. Tamen impetus magnus diei 24 Augusti repelli et obsessionis opera detrui potuerunt. Mahometus II anno 1452 iuxta urbem castellum litorale erigi iussit. Itaque facile Bosporus claudi potuit; vere die 29 Maii anno 1453 expugnatio ipsa incohata est.

Turriculae, equi, helepoleis atque tormenta ingentia adducta sunt; plus quam ducenta milia militum praesto erant et classis navigiorum CCL. His urbis defensor Constantinus XI Palaeologus bellatorum Graecorum milia undecim et Italicorum subsidiariorum tria milium solummodo obicere potuit. Auxilia Italica Ioannes Giustiniani Longo Genuensis duxit; insuper iam dudum inter urbanos rixae acres inter orthodoxos et henoticos, i.e. unionis occidentalis fautores, saeviebantur. Nihilominus christifideles oppressi dies quadraginta incursiones continuatos prohibuerunt moeniis veteribus protegentibus. Cum imperator Constantinus se dedere nollet die 29 Maii expugnatio indicta et perfecta est. Mahometani ante pactionem proposuerant ductoribus parcere, si traditio armis silentibus fieret. Giustiniani confugit et Constantinus in aciebus inter tumultum necatus est. Post halosim a Turcis furiosis res profligatae sunt et multi in servitutem abstracti sunt. Artificiorum multitudo perdita est et praedantes agebant atque ferrebant. Hora meridiana Mahometus victor urbem triuphaliter ingressus in Aede Sanctae Sophiae, quas ilico in meschitam redigendam esse censuit, precationem ad gratias agendas habuit. Inde contra imperii devicti magistratus actum est; sultanus mox Constantinopolim reconstrui iussit quae urbs caput Imperii Ottomanici splendidum esset.

De eventibus his narrationem capantissimam fecit Stephanus Zweig Austriacus.

Bibliographia recensere

  • Neslihan Asutay-Effenberger, Ulrich Rehm (ed.): Sultan Mehmet II. Eroberer Konstantinopels, Patron der Künste. Böhlau, Agrippinae/Vimariae/Vindobonae 2009, ISBN 978-3-412-20255-2.
  • Erich Meuthen: "Der Fall von Konstantinopel und der lateinische Westen". In: Historische Zeitschrift 237/3, 1983, ISSN 0018-2613, p. 1–35.
  • David Nicolle: Constantinople 1453. The end of Byzantium. Osprey, Elms Court 2000, ISBN 1-84176-091-9.
  • Marios Philippides, Walter K. Hanak: The Siege and Fall of Constantinople in 1453. Historiography, Topography and Military Studies. Ashgate, Farnham (Burlington) 2011, ISBN 978-1-4094-1064-5.
  • Ralph-Johannes Lilie: Geschichte des oströmischen Reiches. 326-1453. Editio sexta.. C. H. Beck, Monaci 2014, ISBN 978-3-406-41885-3, p. 96–106.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Halosim Novae Romae spectant.