Expressionismus fuit motus modernisticus, primum in poesi et pictura, plerumque in Germania saeculo vicensimo ineunte natus. Eius proprietas maximi momenti est mundum solum e sententia subiectiva repraesentare, quem effectui animi penitus distorquit ad modos notionesque evocandas.[2][3] Artifices expressionistici significationem experientiae animi motuum, non realitatem corpoream, communicare volebant.[4][5]

Eduardi Munch Ululatus (1893), pictura quae expressionistas magnopere movit.
Basilei Kandinsky Reiter (Lyrishes) (1911), oleum in textili, 94 × 130 cm, Museum Boijmans Van Beuningen.
Egon Schiele, Imago Eduardi Kosmack, oleum in textili, 100 × 100 cm (1910), Österreichische Galerie Belvedere.
Despectus in Toletum El Greco (1595–1610) est praecursor expressionismi saeculi vicensimi.[1]
Rudolphi Nesch Pons Albis I.
Francisci Marc Magni equi caerulei (Theodisce Die großen blauen Pferde), (1911).

Expressionismus modus avant-garde ante bellum mundanum primum ortus est, sed populo Germanico tempore Rei Publicae Vimarianae,[2] praecipue Berolini, gratissimus manebat. Variissimas attingebat artes, inter quas architectura, cinematographia, litterae, musica, pictura, saltatio, theatrum.

Nomen motui proprium aliquando quoddam angst (Latine:anxietas) significat. Sensu autem latiore, pictores aetatum priscarum, sicut Matthaeus Grünewald et El Greco, expressionistici aliquando appellantur, quamquam vocabulum operibus saeculi vicensimi usitate adhibetur. Expressionisticus animi conspectus singulorum hominum quoddam responsum positivismo aliisque artis modis, sicut Naturalismo et Impressionismo, aliquando habetur.[6]

Artifices expressionistici recensere

 
Alvar Cawén, Musicus caecus (Finnice Sokea soittoniekka) (1922).

Inter artifices expressionistici maximi momenti saeculo vicensimo ineunte erant:

Nexus interni

Notae recensere

  1. "El Greco". Artble. 2016 .
  2. 2.0 2.1 Bruce Thompson, University of California, Santa Cruz, Acroasis de cultura Vimariana/Kafka'a Prague Formula:Webarchive
  3. Chris Baldick, Concise Oxford Dictionary of Literary Terms, s.v. Expressionism.
  4. Victorino Tejera, Art and Human Intelligence (Londinii: Vision Press Limited, 1966), 85, 140.
  5. The Oxford Illustrated Dictionary 1976: 294.
  6. Garzanti 1974: 241.
  7. Ian Chilvers, The Oxford dictionary of art, vol. 2004, Oxford University Press, p. 506. ISBN 0198604769.

Bibliographia recensere

  • Bookbinder, Judith. 2005. Boston modern: figurative expressionism as alternative modernism. Dunelhamiae Novae Hantoniae: University of New Hampshire Press; Hanoverae: University Press of New England. ISBN 1584654880, ISBN 9781584654889.
  • Dijkstra, Bram. 2003. American expressionism: art and social change, 1920–1950. Novi Eboraci: H. N. Abrams, consociatus cum Columbus Museum of Art. ISBN 0810942313, ISBN 9780810942318.
  • Djordje, Alfirevic. 2012. Expressionism as The Radical Creative Tendency in Architecture. Arhitektura i urbanizam 34: 14–27.
  • Elger, Ditmar. Expressionism-A Revolution in German Art. ISBN 9783822831946.
  • Garzanti, Aldo, ed. 1972, 1974. Enciclopedia Garzanti della letteratura. Mediolani: Guido Villa.
  • Gordon, Donald E. 1987. Expressionism: Art and Idea. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 9780300033106.
  • Herskovic, Marika. 2009. American Abstract and Figurative Expressionism: Style Is Timely Art Is Timeless. Novi Eboraci: School Press. ISBN 9780967799421.
  • Mitchell, Jonah F. 2003. Expressionism between Western modernism and Teutonic Sonderweg. Dissertatio doctoralis. Berolini.
  • Nietzsche, Friedrish. 1872, 1995.. The Birth of Tragedy out of the Spirit of Music. Conv. Clifton P. Fadiman. Novi EBoraci: Dover. ISBN 0486285154.
  • Schimmel, Paul, et Judith E. Stein. 1988. The Figurative fifties: New York figurative expressionism, the Other Tradition. Newport Beach Californiae: Newport Harbor Art Museum; Novi Eboraci: Rizzoli. ISBN 9780847809424 ISBN 9780917493126.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad picturas expressionisticas spectant (Expressionist paintings, Expressionism).
  Vicicitatio habet citationes quae ad expressionismum spectant.