Eunuchus (Terentius)

comoedia Publii Terenti Afri

Eunuchus est comoedia palliata a P. Terentio Afro anno fere 161 a.C.n. docta. Qui, ut patet ex didascalia, fabulam convertit ex ludo scaenico Graeco eiusdem tituli a Menandro composito.

Summarium recensere

Comoedia agit de amoribus variis, scilicet patientissimo (Phaedriae), cupidissimo (Chaereae), rustico (Thrasonis), prudenti (Thaidis).

Amores Phaedriae et Chaereae iuvenum fratrum Atheniensium adiuvantur a Parmenone servo, qui feminis minime favet. Maior eorum vicinam amat Thaidem meretricem, quae Chremetem civem Atheniensem per officium quoddam sibi astringere sperat. Cuius enim sororem olim raptam et Rhodum venditam tanquam suam habuit sororem. Quam forte fortuna Thraso prior Thaidis amator emit et Thaidi dono dari promisit, quae eam fratri reddere cogitat. Incepta vero cum Phaidria re Thraso puellam retinet. Quae tamen Phaedria per aliquot dies cedente ad domum Thaidis deducitur. Quam cum Chaerea minor fratrum videt, statim de eo actum est. Parmenone auctore Chaerea se eunuchum simulans admittitur et puellam sibi custodiendam traditam vitiat. Interim puella per insignia et libera et civis agnoscitur, ut fratri reddi possit, Thraso suspicatus eam repetit, Phaedria maturius redit, pater iuvenum apparet. Postremo autem Chremes sororem Chaereae collocat. Gnatho parasitus Phaedriae persuadet Thrasonem admittere rivalem, qui meretrici dona det. Eum enim et fatuum esse et liberalem neque umquam amari posse.

De Personis recensere

Nomina quaedam Terentius mutare maluit. Sic adolescentium pater, qui apud Menandrum Simon dictus erat, in manuscriptis textus Terentiani aut Demea aut Laches. Item Parmeno servus apud Menandrum Davus, Phaedria Chaerestratus, Thais Chrysis dicta.[1] Terentius duas personas se transumpsisse confitetur e comoedia Colax inscripta, scilicet Biam (cuius nomen in Thrasonem mutavit) et parasitum Gnathonem.

Notae recensere

  1. Persius, Saturae 5.161 cum scholiis.

Nexus externus recensere