Eumenes I (mortuus anno 241 a.C.n.) fuit dominus Pergami (263–241 a.C.n.) domu regia Attalidarum ortus.

Wikidata Eumenes I
Res apud Vicidata repertae:
Eumenes I: imago
Eumenes I: imago
Nativitas: 3. saeculum a.C.n.;
Obitus: 241 a.C.n., 240 a.C.n.; Pergamum

Familia

Genitores: Eumenes;
Familia: Attalidae

Pater Eumenes, frater Philetaeri, primi Pergami dominatoris, suo nomine filium vocavit. Mater eius Satyra, cuiusdam Posidonii filia, fuit. Quod Philetaero liberi non erant, Eumenen adoptavit, ut sibi succederet. Tum Pergamum solam regionem circa urbem sitam dominans regno Seleucidarum subiectum erat.

Primo anno dominationis sui Eumenes, cum Antiochum I prope Sardis anno 262 a.C.n. devicisset, Pergamum in libertatem vindicavit et regnum usque ad Aegaeum mare nec non longe in Asiae Minoris interiora extendit. Fratris nepotem Attalum adoptavit, qui ei mortuo successit.

Fontes recensere

Bibliographia recensere

  • Esther V. Hansen (1971, ed. 2.): The Attalids of Pergamon. Cornell University Press, Ithaca NY. ISBN 0-8014-0615-3.
  • Wolfgang Radt (1999): Pergamon. Geschichte und Bauten einer antiken Metropole. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii. ISBN 3-534-13414-1.
  • Hans-Joachim Schalles (1985): Untersuchungen zur Kulturpolitik der pergamenischen Herrscher im dritten Jahrhundert vor Christus. Wasmuth, Tubingae. ISBN 3-8030-1757-2 (Istanbuler Forschungen 36).