Wikidata Eugenius Nicolicea
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Iunii 1956; Traian
Patria: Romania

Eugenius (Dacoromanice Eugen) Nicolicea (natus die 6 Iunii 1956 in vico Traian in Olt circulo) machinator ac vir publicus Dacoromanicus est.

Munus recensere

Nicolicea et electrotechnicae et iurisprudentiae studebat atque ab anno 1982 in navaliis Drobetae atque ab anno 1983 Bucarestae in firma operam dedit, quae fiscos producit. Anno 1990/91 praefectus urbis vicarius Drobetae erat et deinde pro societate chemica INTERSTAR SRL laboravit.

Cursus honorum recensere

Anno 1992 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Ad annum 2009 sodalis factionis PSD fuit, anno 2010 ad factionem novam UNPR accessit. Die 15 Decembris 2014 Victor Ponta praeses ministrorum eum administrum pro relationibus cum parlamento fecit[1].

Nexus externi recensere

Notae recensere