Eugenius Lanti (natus Eugène Adam Nigellihumi die 19 Iulii 1879, mortuus in Mexico die 17 Ianuarii 1947) fuit esperantista Francicus et paedagogus de delineatione geometrica et fabricatione manuali, necnon conditor Associationis omnium gentium non nationalis / SAT. Lanti, eius pseudonymum esperanticum, significat 'virum oppugnantem'.

Eugenius Lanti, esperantista studiosissimus

Vita recensere

 
Associatio omnium gentium non nationalis

Filius agricolae ipse agriculturae studuit sed etiam lignorum tractationi et supellectilum designationi. In cursibus vespertinis in variis scholis fuit usque annum 1914. Symbolas multas scripsit pro diversis commentariis contrabellicis et anarchicis. Linguam Zamenhofianam in Primo bello pancosmico edidicit annis 1914 et 1915 cum miles medicus erat. Bello finito magis magisque scepticus factus est de anarchiae notionibus antea dilectis et dedicabat se omnino motioni Esperanticae. Anno 1919 adhuc incertus fuit utrum linguam Esperanticam classicam an novum idioma Ido praeferret. Esperantistae Parisienses quidam tunc motionem olim vigentem reconstruere voluerunt, quippe quae bello damna multa hominum opumve perpessa esset. Itaque ei oblatum est munus moderandi periodici "Le Travailleur Eperantiste". Hinc natum est periodicum alterum praetitulatum "Esperantista Laboristo" cuius moderator princeps etiam Lanti ipse fuit: iuvit ad depingendas notionibus novae operariorum motionis. Lingua Esperantica, secundum opinionem Eugenii Lanti, multo plus in praxi adhibeatur ad nationalismos vincendos quam illis temporibus fiebat.

Una cum Luciano Bannier et Ludovico Glodeau reviviscere fecit sodalitatem pristinam "Liberiga Stelo". Ea anno 1921 in cunis associationis SAT fuit. Praeses eius maxime studiosus et capax fuit usque annum 1933: permultas sectiones inter sese divisas feliciter in unum conducebat.

Anno 1933 autem querelae cum criticis ita acres factae sunt ut Lanti praesidium SAT relinqueret. Insuper magis magisque in admirationem coniectus est persecutione esperantistarum in Unione Sovietica Iosepho Stalin auctore (cf. sortem Ernesti Dresen). Indefessus tamen pro scopis SAT laborem numquam desiit. Modus scribendi Eugenii Lanti valde laudatus est propter claritatem et simplicitatem.

Anno 1936 Europae valedixit et itinera in Iaponiam, Australiam, Novam Zelandiam, Uruguaiam, Argentinam et Chiliam fecit. Morbo haud sanabili laborans in Mexico anno 1947 mortem sibi conscivit.

Opera selecta recensere

Commercium epistulare vastissimum habuit. Insuper dispondebat res diurnarias in his commentariis: LTE, L' Esperant­iste Revolutionnaire; L' An­timationaliste H, Sennacieca Revuo/Sennaciulo; La Nova Epoko. Libellos praeconiales lingua Francogallica quoque exaravit. Praeter ista opuscula haec scripsit aut convertit:

  • For la Neŭtralismon (1922)
  • La Laborista Esperantiismo (1928, 40 paginarum: conversiones sunt factae in linguas Anglicam, Bohemicam, Francogallicam, Theodiscam, Batavicam, Suecicam propterea quod id quasi programma totius motionis SAT considerabatur)
  • Naciismo, studo pri deveno, evoluado kaj sekvoj (1930, 124 paginarum)
  • Vortoj de Kamarado Lanti, kun antaŭparolo de L. Banmer (florilegium; 1931, 192 paginarum)
  • Manifesto de sennaciistoj (1932, 32 paginarum; conversum est in linguam Francogallicum)
  • Lanti ipse interpres fuit operis gravissimi Candide Voltarii magni: Kandid de Vol­taire kun antaŭparolo (1929, 162 paginarum). Ex Francogallica lingua convertebat Skizo pri filozofio de l‘ homa digno domni Gilles (1934).
  • In animo habuit creare Encyclopaediam secundum modum lexici Petit Larousse, unde anno 1930 opus Plena Vortaro natum est quod auctum et maioratum nostris temporibus sub titulo Plena Ilustrita Vortaro inter esperantistas omnes notum et frequenter usitatum est.

Nexus externi recensere