Wikidata Eudoxus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 408 a.C.n.; Cnidus
Obitus: 355 a.C.n.; Cnidus
Patria: Hexapolis Dorica

Vide etiam paginam discretivam: Eudoxus (discretiva)

Eudoxus Cnidius[1] (Graece Εὔδοξος ὁ Κνίδιος), circa annum 408 a.C.n. Cnidi natus et ibidem circa annum 355 mortuus, fuit astronomus et mathematicus et mechanicus Graecus.

Motūs planetae retrogradi explicatio secundum Eudoxum

Vita recensere

Cnidi natus, a Philistione et Archyta et in Academia Platonica educatus est. Heliopoli astronomiam discebat et in Cyzicum migravit, ubi observatorium aedificavit et scholam suam instituit. Circa annum 368 a.C.n. Athenas cum aliquot discipulis revertit. Mortuus est Cnidi, sicut Diogenes Laertius dicit, 53 annos natus. Tres filias et Aristagoram filium genuit.

Opera recensere

 
Circuli area, methodo exhaustionis calculata

Opera Eudoxi perdita sunt, sed e multis narrationibus, necnon in Elementis Euclidis, nota sunt. Catalogum stellarum primum Eudoxi schola edidit. Eudoxus problema Platonicum de motibus planetarum explicandis solvit et 27 sphaeras caelestes eiusdem centri introduxit, quorum numerus Callippus ad 34 auxit, ut Martis motum explicaret. Meridianum Telluris Eudoxus metitus est; secundum eum meridianus 400 000 stadia vel 70 000 chm longitudinis est. Angulum inter eclipticam et aequatorem caelestem recte definivit, ut 24 gradus.

In mathematica Eudoxus methodum exhaustionis invenit, quem Euclides libro X Elementorum enarravit, et numeros reales definivit, quos quantitates geometricas nominabat.

Notae recensere

  1. Interdum Gnidius.

Bibliographia recensere

  • Fowler D. H. Eudoxus: Parapegmata and Proportionality // Ancient and Medieval trends in the exact sciences. Stanfordiae, 2000. — P. 33—48.
  • Goldstein B. R., Bowen A. C. A new view of early Greek astronomy // Isis. — 1983. — № 74 (273). — P. 330—340.
  • Knorr W. R. Plato and Eudoxus on the planetary motions // Journal for the History of Astronomy. — 1990. — № 21. — P. 313—329.
  • Mendell H. Reflections on Eudoxus, Callippus and their Curves: Hippopedes and Callippopedes // Centaurus. — 1998. — № 40. — P. 177—275.
  • Riddel R. C. Eudoxan mathematics and the Eudoxan spheres // Archive for History of Exact Sciences. — 1979. — № 20. — P. 1—19.
  • Wright L. The astronomy of Eudoxus: geometry or physics? // Stud. Hist. and Phil. Sci. — 1973. — № 4. — P. 165—172.
  • Yavetz I. On the homocentric spheres of Eudoxus // Archive for History of Exact Sciences. — 1998. — № 52. — P. 221—278.
  • Yavetz I. A new role for the hippopede of Eudoxus // Archive for History of Exact Sciences. — 2001. — № 56. — P. 69—93.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon