Ethica practica est investigatio philosophica, ex cosmotheoria morali, certarum rerum provinciae privatae et publicae quae sunt res iudicii moralis. Quae ergo est conatus ad modos philosophicos adhibendos ut honesta actionis ratio in variis condicionum humanarum campis agnoscatur. Ad bioethicam, exempli gratia, pertinet honestus accessus agnitus ad res sicut euthanasia, vel attributio opum rararum valetudinem attingens, vel investigatorius embryonum humanorum usus. Ethica circumiectorum quaestiones sicut publicum delatorum[1] officium, contra eorum fidelitatem conducoribus tractat. Ethica practica est pars philosophia quae magni aestimatur, intra et extra academiam.[2]

Petrus Singer, 2009.

Distinguitur ethica practica ab ethica normativa, quae quod homines rectum et falsum credere debent, et a meta-ethica, quae naturam sententiarum moralium, tractat.

Emergens ethicae practicae typologia[3] sex provincias utitur ad organizationes aliasque res sociales emendandas, et in civitate et in mundo:

Accessus hodiernus recensere

 
Ieremias Bentham. Pictura ab Henrico Gulielmo Pickersgill facta.

Multum ethicae praecticae solum tres rationes tractat:

 
Ioannes Stuart Mill circa 1870.
 
Immanuel Kant.

Unus accessus hodiernus qui dissensionem ut videtur inexsuperabilem inter deontologiam et utilitarianismum superare conatur (cuius discrimen ex sententiis absoluta et relativistica oritur) est ratio in casibus fundata, etiam casuistria appellata. Casuistria ex theoria non oritur: in proximis factis casus realis et non abstracti incipit.

Casuistria, cum theoria ethica utitur, hanc theoriam proprietatem rationis moralis maximi momenti non habet. Casuistae, sicut Albertus Jonsen et Stephanus Toulmin,[4] paradigma traditionale ethicae practicae provocant. Contra incipium rationale ad praecipuum casum adhibitum, casuistae in praecipuo casu ipso incipiunt, rogantes quales proprietates ad morales pertinentes (considerationibus rationalibus et utilibus non exceptis) in illo casu considerari debent. Jonsen et Toulmin, consilis ethicae medicae observantes, dicunt consensum in difficillimis casibus moralibus saepe emergere cum participes facta rei exprimunt, potius quam ideologia vel theoria. Ergo, rabbi, presbyter, et agnostica inter se fortasse consentiant, hoc in casu ipso, optimum accessum esse extraordinariam curam medicam retinere, eorum autem ratiocinationibus variantibus. Casibus, non theoriis expressis, homines qui disceptioni morali intersint facultatem consensus augent.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Anglice whistleblowers.
  2. Almond 1996.
  3. Porter 2006.
  4. The Abuse of Casuistry (1988).

Bibliographia recensere

  • Almond, Brenda. 1996. Applied Ethics. In Dictionary of Philosophy, ed. Thomas Mautner. Penguin
  • Chadwick, R. F., ed 1997. Encyclopedia of Applied Ethics. Londinii: Academic Press. ISBN 0122270657.
  • Chapouthier, Georges. 2009. Kant et le chimpanzé: Essai sur l'être humain, la morale et l'art. Lutetiae: Belin.
  • Cohen, Andrew I. 2005. Contemporary Debates in Applied Ethics. Wiley-Blackwell. ISBN 9781405115483.
  • Frey, R. G. 2004. A Companion to Applied Ethics. Blackwell. ISBN 1405133457.
  • Gessmann, Martin, ed. 2009. Philosophisches Wörterbuch. Ed. 23a. Stutgartiae: Kröner.
  • Grübler, Gerd. 2011. Angewandte Ethik. In Philosophie, ed. Breitenstein et Rohbeck. Stutgartiae et Vimariae: Metzler.
  • Kant, Immanuel. 1788 Kritik der praktischen Vernunft.
  • Höffe, Otfried. 2008. Lexikon der Ethik. Ed. 7a. Monaci: Beck. ISBN 9783406568107.
  • LaFollette, Hugh. 2002. Ethics in Practice. Ed. 2a. Blackwell Publishing. ISBN 0631228349.
  • Porter, R. 2006. The Health Ethics Typology: Six Domains to Improve Care. Socratic Publishing. ISBN 0978669908.
  • Singer, Peter. 1986. Applied Ethics. Oxford University Press. ISBN 0198750676.
  • Singer, Peter. 1993. Practical Ethics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 052143971X.
  • Vilmer, Jean-Baptiste Jeangène. 2008. L’Éthique animale. Coll. Éthique et philosophie morale. Presses universitaires de France.

Nexus externi recensere