Ericus (Theod. Erich) Ollenhauer (natus 27 Martii 1901 Magdeburgi, mortuus 14 Decembris 1963 Bonnae) vir publicus et sodalis factionis democraticae socialis Germaniae (SPD) fuit.

Wikidata Ericus Ollenhauer
Res apud Vicidata repertae:
Ericus Ollenhauer: imago
Ericus Ollenhauer: imago
Nativitas: 27 Martii 1901; Magdeburgum
Obitus: 14 Decembris 1963; Bonna
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Südfriedhof

Familia, iuventus et munus recensere

 
Ericus Ollenhauer orationem in Dieta Foederali habens anno 1954

Pater eius caementarius erat, qui anno 1901 sodalis SPD factus est. Praeter Ericum tres liberos habuit. Post scholam finitam Ericus Ollenhauer ab anno 1915 tirocinium mercatoris fecit. Tum (anno 1919 diunarius Magdeburgi in actis diurnis factionis SPD factus est. Ericus Ollenhauer maritus erat atque duos liberos habuit.

Cursus honorum recensere

Anno 1918 Ollenhauer ipse sodalis factionis SPD factus est. Ab anno 1920 secretarius iuventutis opificum socialisticae et ab anno 1928 etiam praeses huius foederis erat. 28 Aprilis 1933 Ollenhauer inter rectores SPD electus est. Paulo post Pragam fugit, ut hac in urbe resistentiam factionis contra dictaturam nazistarum regeret. Anno 1935 nazistae Ollenhauer Theodiscum non diutius esse praedicaverunt. Cum Germania anno 1938 Sudetiam occupavisset, Ollenhauer Lutetiam profugit et ibi contra nazistas molitus est. Sed postquam Germania et Franciam aggressa est, a Francis captus et paulo ante Lutetiam a Theodiscis captam liberatus est. Statim per Hispaniam et Lusitaniam anno 1941 Londinium in urbem cessit. Post secundum bellum mundanum Ollenhauer Februario in mense 1946 in Germaniam rediit et vicarius praesidis factionis Curti Schumacher factus est. Anno 1948/49 legatus ad Consilium Parlamentaricum electus est. 14 Augusti 1949 primo legatus Diaetae Foederalis Germaniae et vicarius praeses legatorum SPD creatus est. Anno 1951 et vicarius praeses foederis internationalis socialistarum factus est. Cum Schumacher anno 1952 mortuus esset, Ollenhauer eius successor praeses factionis et fractionis Diaetae Foederalis electus est. Quo duce SPD "Programmata Aquarum Godesbergensium" constituit, quibus factio fines socialisticos abolevit. Sed tamen neque electione anni 1953 neque 1957 SPD numerum suffragiorum CDU Conrado Adenauer duce superare potuit. Itaque anno 1961 Gulielmum Brandt candidatum cancellarii fore probavit. 9 Septembris 1963 praeses foederis internationalis socialistarum electus est, sed paucis mensibus post mortuus est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ericus Ollenhauer spectant.
Praesides Internationalis Socialisticae

Morgan Phillips 1951 • Alsing Andersen 1957 • Ericus Ollenhauer 1963 • Bruno Pittermann 1964 • Gulielmus Brandt 1976 • Petrus Mauroy 1992 • Antonius Guterres 1999 • Georgius Papandreu 2006