Epistula decussata[1] est epistula manu scripta quae duas distinctas copias scripturae continet, alia super aliam ad pares angulos posita.[2][3] Hoc per tempora novi systematis postalis saeculo undevicensimo institutum est ad impensam vecturae litterarum et chartae minuendam. Haec ratio etiam scriptura transversa[1] appellatur.[4] Scriptura decussata a palimpsesto distinguitur quia manuscripta decussata continuo vel pro eodem proposito scribebantur (sicut diarium), potius quam postea iterum adhibita.

Epistula decussata, Ontario Canadae, 1837.
Epistula decussata, Massachusetta, 1837.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "A crossed letter" 
  3. Livingston 1997:143.
  4. Anglice "cross-hatching" (Hassam 1994:27).

Bibliographia recensere

  • Hassam, Andrew. 1994. Sailing to Australia: shipboard diaries by nineteenth-century British emigrants. Manchester University Press. ISBN 978-0-7190-4546-2.
  • Livingston, Ira. 1997. The Romantic Double-Cross: Keats's Letters. In Arrow of Chaos: Romanticism and Postmodernity. University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-2795-9. Google Books.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad epistulas decussatas spectant.