Epicedion seu epicedium (a verbo Graeco ἐπικήδειον (μέλος)) est carmen funebre quod maxime processum in litteris Latinis est.

Principia epicedii sunt in neniis et laudibus quae concinebatur in memoriam honoremque cuiusdam vita defuncti. In Graecia antiqua epicedium factum est genus litterarum, utendo accuratioribus verbis et sonitu tibiarum (quae Graece αὐλοί appellantur) afferendo; maxime saepe epicedio threnum (θρῆνος, a verbo θρηνεύω, "fleo") nomen datum est.

Paulatim epicedium redactum est ad poësin elegiacam, sine cantu neque musica.

Plurimi Latini poetae epicedia finxerunt, ex quibus oportet nominare C. Valerium Catullum[1], P. Ovidium Nasonem[2], Horatium[3], Propertium[4], Vergilium[5], Martialem[6], P. Papinium Statium[7] et Ausonium[8].

Nonnulla in bestias et pecudes epicedia nobis pervenerunt et in Litteris Latinis et Graecis: Anyte Tegeaea poetria carmina funebria scripsit in gallum[9] et equum[10] et gryllum cicadamque [11]; ipse clarus Catullus epicedium in mortem passeris dilectae Lesbiae pepigit[12].

Notae recensere

  1. Caius Valerius Catullus, Carmina, CI
  2. Publius Ovidius Naso, Amores, III, 9; Ponticae, I, 9
  3. Quintus Horatius Flaccus, Carmina I, 24
  4. Sextus Aurelius Propertius, Elegiarum libri IV, III, 7, 18; IV, 11
  5. Publius Vergilius Maro, Carmina Bucolica, Ecloga V, vv. 20-44; Aeneis VI, vv. 860-886
  6. Marcus Valerius Martialis, Satirae V, 37
  7. Publius Papinius Statius, Silvae II, 1, 6; III, 3; V, 1, 3, 5
  8. Decimus Magnus Ausonius, Epicedium in patrem; Parentalia
  9. Anthologia Palatina VII, 202
  10. Anthologia Palatina VII, 208
  11. Anthologia Palatina VII, 190
  12. Caius Valerius Catullus, Carmina, III

Nexus interni