Enver Hoxha (natus die 16 Octobris 1908 Argyrocastri, mortuus die 11 Aprilis 1985 Tyranae) fuit paedagogus et homo politicus Albanus; eum dictatorem communisticum crudelem annis inter 1944 et 1985 fuisse nemo neget. Eius uxor Nexhmije Hoxha dictaturam usque annum 1991 prolongabat.

Wikidata Enver Hoxha
Res apud Vicidata repertae:
Enver Hoxha: imago
Enver Hoxha: imago
Enver Hoxha: subscriptio
Enver Hoxha: subscriptio
Nativitas: 16 Octobris 1908; Argyrocastrum
Obitus: 11 Aprilis 1985; Tyrana
Patria: Albania

Familia

Coniunx: Nexhmije Hoxha
Proles: Ilir Hoxha

Vita recensere

 
Pittacium cursuale editum cum Hoxha habuit anniversarium LX

Studiis de scientiis naturalibus Montispessulani derelictis iurisprudentiae sese imbuebat Bruxellis annis a 1934 ad 1936 et in legatione Bruxellensi secretarius fuit - unde autem remissus est propter causas politicas. Iam antea in Albania motioni communisticae adhaeserat. Tunc annis inter 1936 et 1939 in schola quadam discipulos idioma Francogallicum docuit. Patria anno 1939 ab Italis occupata repugnantes sodales in secreto ducebat. Iugoslavis auxiliantibus nata est Factio communistica Albanica (ab anno 1946 renominata est Factio laboris Albaniae)

Occupatoribus omnibus (et Italis et Germanis) pulsis Enver Hoxha praeses status creatus est anno 1944. Quod munus habuit usque annum 1954. Item fuit annis a 1946 ad 1954 minister de rebus externis. Anno 1954 autem Secretarius primus factionis et de facto status tyrannus factus est

Politica eius recensere

Omnes aliter cogitantes vere crudelissime oppressi sunt. Albania in statum marxisticum strictissimum mutata est. Anno 1948 unionem spiritalem cum Iosepho Broz Tito rupit et Iosephum Stalin adulare coepit. Stalinismo in Unione Sovietica abolito diplomaticos contactus cum Russis deici iussit et Sinas adamare incohatus est, quae iunctio duratura fuit usque annum 1978. Seditio anni 1974 contra Hoxha repulsa est. Albania anno 1967 sese primum statum atheisticum esse proclamavit, quo persecutio fidelium crudelissima ingruebat martyres editura. Hoxha defuncto, Ramiz Alia secutus est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Enver Hoxha spectant.