Empedocles (Graece Ἐμπεδοκλῆς) fuit philosophus Graecus, natus Agrigenti in Sicilia circa annum 484 a.C.n., mortuus circa 424 a.C.n.. Primam et antiquissimam notionem de elementis divulgavit, et a nonnullis inventor studii artis rhetoricae fuisse habetur.

Empedocles Agrigentinus (imago recenter ficta)

Vita recensere

Empedocles Agrigentinus nobili genere natus, qui medicus, orator, sacerdos, poeta eximia laude et auctoritate afficiebatur, Therone tyranno mortuo discordia in illa civitate orta dux eorum factus est, qui summam rerum ad populum deferre vellent. Qua de causa a populo regnare iussus recusavisse dicitur, quem Aristoteles virum liberum et ab omni regno alienum fuisse scripsit. Postea exul in Italia peregrinatus Thuriis consedit. Sub influentiam Pythagoras et Orphismi, reincarnationem credebat et vegetarianista erat.

Empedocles Heraclito multo indulgentior et humanior fuisse traditur, quem tamen tam superbum etiam et insolentem fuisse ferunt, ut se deum esse adfirmaret.

Est quaedam fabula eum mortem sibi conscivisse, cum in Aetnam montem igniferum impiger desiliret, ut se deum esse demonstraret. Horatius in opere De Arte Poetica dicit "deus immortalis haberi dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam insiluit. sit ius liceatque perire poetis" (464–466). Etiam Fridericus Hölderlin ludum scaenicum Der Tod des Empedokles scripsit apud eius mortem.

Opera et praecepta recensere

Empedoclis opera versu heroico composita, quae De rerum natura et Piacula inscripta sunt, Diogene Laertio teste sex milium versuum fuerunt, quorum quadringenta et quinquaginta fragmenta extant.

Empedocles, cum veritatem mundi sentiri crederet, doctrinas Parmenidis maxima ex parte respuit. Parmenidi adsensus est materiam e nihilo formari et in nihilum abire non posse, sed materiam omnem e quattuor elementis omnium veterum consensu affirmatis (igne, aqua, terra, aëre) consistere voluit. Etiam vis principales esse proposuit: philian vel amorem et neikos vel odium, quorum opere quattuor illa initia rerum cogi et divelli docuit, ut omnia identidem et animalia et inanima gignerentur.

In eo quidem imprimis laudandus esse videatur, quod e contraria sententia Heraclito Parmenidem reconciliavit. Doctrina eius per Aristotelem recepta tamquam antiquissimum philosophiae praeceptum per medium quod dicitur aevum totum placuit.

Bibliographia recensere

Editiones fragmentorum et testimoniorum
  • 1906 : "21. Empedokles" in Hermannus Diels, ed., Die Fragmente der Vorsokratiker. 2a ed. vol. 1 (Berolini: Weidmann) pp. 149-219 (Graece, Theodisce)
  • 1989 : "31. Эмпедокл" in А. В. Лебедев, interpr., Фрагменты ранних греческих философов (Russice)
  • 2001 : Brad Inwood, ed. et interpr., The Poem of Empedocles: a text and translation. 2a ed. Toronti: University of Toronto Press (Graece, Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
Eruditio

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • "Empedocles" in Répertoire des sources philosophiques antiques
  • "21. Empédocle" (versio Francogallica operis Diels-Kranz)