Elisabetha Selbert (nata Martha Elisabeth Rohde 22 Septembris 1896 Cassalae, mortua 9 Iunii 1986 eodem loco) rerum politicarum perita Theodisca factionis SPD fuit.

Wikidata Elisabetha Selbert
Res apud Vicidata repertae:
Elisabetha Selbert: imago
Elisabetha Selbert: imago
Nativitas: 22 Septembris 1896; Cassala
Obitus: 9 Iunii 1986; Cassala
Patria: Germania
Nomen nativum: Martha Elisabeth Rohde

Iuventus et munus recensere

Ab anno 1912 Elisabetha Rohde scholam commerci Cassalae frequentabat et ab anno 1912 apud Cursum publicum telegraphiae operam dedit. Anno 1920 typographico Adamo Selbert nupsit et duos filios genuit. Anno 1926 externa testimonium maturitatis accepit. Deinde Marburgi atque Goettingae iurisprudentiae studebat. Anno 1929 primam probationem accepit. Tum anno 1930 doctor promota est. Anno 1934 secundam probationem adepta iurisconsulta Casselae operam dedit. Anno 1943 domus familiae bello deleta est. Itaque cum suis in oppidum Melsungen transiit. Bello finito iterum Casselae causidica laboravit.

Vita publica recensere

Marito adducta Selbert anno 1918 ad factionem SPD accessit. Ab anno 1919 ad 1927 consiliaria oppidi Niederzwehren apud Cassalam erat. Post secundum bellum mundanum pro factione sua iterum operam dedit: Ab anno 1946 ad 1952 fuit consiliaria urbis Cassalae et ab anno 1946 ad 1958 legata ad senatum terrae Hassiae. Anno 1948/49 praeterea legata ad Consilium Parlamentaricum, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Anno 1958 e vita publica recessit.

Nexus externi recensere