Elfrida / Elfriede Ernst (nata die 19 Augusti 1910 in Austria, mortua die 25 Iunii 2006) Belgica Esperanticorum fautrix necnon membrum Universalis Societatis Esperanticae/UEA fuit.

Vita recensere

Ernst iam anno 1936 assistens fuit in Congressu universali Vindobonae celebrato; sequebatur eius participatio in 33 aliis talibus congressibus esperantistarum universalibus qui dicuntur. Tammerforsiae denique declarata est membrum honoris caussa.

Timens ne res Esperanticae post invasionem nazistarum anno 1938 commissam abolirentur, Bruxellas petivit et statim turbae esperantistarum adhaesit. Multos per annos ibidem cursus habuit et scribae laboris diligenter implevit. Membrum UEA fuit longissime necnon "Societatis Zamenhof" quae nuncupatur (ex anno 1975). Haud avare multa incepta subtenebat et promovebat inter esperantistas Belgicos peregrinosve.

In Grapheo centrali UEA Roterodami conclave graphicarum pro ea nominata est (Ĉambro Elfriede Ernst). Opus fundatum "Fondaĵo Ernst", cui pecunias multas dederat, quoque nomen eius portat.

Ernst insuper editionem Esperanticam mythistoriae Amo kaj morto en Balio curavit; pepigerat istam fabulam Milesiam anno 1937 scriptrix Austriaca Victoria Baum sub titulo Theodisco Liebe und Tod auf Bali.