Eleatici philosophi[1] fuerunt schola praesocratica, cuius sectatores pluralitatem et mutationem non esse sed modo sensibus apparere putabant. Itaque de ente tractaverunt. Parmenides Eleates (natus c. 515 a.C.n.) auctor scholae habetur, cuius discipuli erant Zeno concivis (natus c. 490 a.C.n.) et Melissus Samius (natus c. 470).

Unde oriatur quaestio entis recensere

Quidquid est, compluribus variisque modis apparet ac continuo mutari videtur. Constanti igitur specie non apparet, immo evanescere tendit. Mutatio et pluralitas semper ante oculos versantur: πάντα ῥεῖ ('omnia fluunt'), ut dixit Heraclitus.

Metaphysicorum est inquirere, num mutationes, quae in hoc mundo fieri videntur, verae sint, an in natura humana partae; num quae forma inmutabilis flumini Heracliteo subsit. Id, quod est, compluribus formis apparere vdetur. Sed quaestio est, num de specie inani agatur. Si imago vana est, quomodo demonstrari potest? Et quid consequi videtur? Unitas quaedam mutationi subesse videtur. Sed poterimusne quidquam de illa dicere? Huiusmodi quaestionibus vexabantur philosophi praesocratici, nec non philosophi nostrae aetatis.

Philosophi praesocratici principia materialia rerum mutabilum indagabant. Mutabilia ducere conabantur ab inmutabili principio, sicut Thales (c. 624-546 a.C.n.), qui aquam esse voluit principium. Etiam alia (nec meliora) principia materialia proposita sunt. Quae omnia ab Aristotele in quaestionem vocata sunt, quod aqua ceteraque principia explanatione carerent. Quodlibet principium Arisoteles docet alterum principium poscere:

Non enim ipsum subjectum sese mutari facit, ut puta, dico quod neque lignum, neque aes causa est ut utrumque eorum mutetur; neque lignum quidem lectum, aes vero statuam facit, sed aliud quippiam mutationis causa est. Hoc autem quaerere, aliud principium quaerere est, perinde atque id quod nos unde pricipium motus dicimus.[2]
  • οὐ γὰρ δὴ τό γε ὑποκείμενον αὐτὸ ποιεῖ μεταβάλλειν ἑαυτό· λέγω δ᾿ οἷον οὔτε τὸ ξύλον οὔτε ὁ χαλκὸς αἴτιος τοῦ μεταβάλλειν ἑκάτερον αὐτῶν, οὐδὲ ποιεῖ τὸ μὲν ξύλον κλίνην ὁ δὲ χαλκὸς ἀνδριάντα, ἀλλ᾿ ἕτερόν τι τῆς μεταβολῆς αἴτιον. τὸ δὲ τοῦτο ζητεῖν ἐστὶ τὸ τὴν ἑτέραν ἀρχὴν ζητεῖν, ὡς ἂν ἡμεῖς φαίημεν, ὅθεν ἡ ἀρχὴ τῆς κινήσεως.[3]

De doctrina Eleaticorum recensere

Philosophi naturales sive physici Ionici mutationem a pluralitate ortam acceperunt, quam a quodam principio inmutabili duxerunt. Deinde in scaenam prodierunt monistae Eleatici, qui pluralitatem et mutationem nihil nisi imaginem inanem sensibus hominis provocatam esse putabant. Etsi aliquid mutari videatur, nihil re vera mutari contendebant. Quod est (i.e. ens) non mutatur, nam unum vel unitas est.

Parmenides (c. 515-450 a.C.n.), philosophus oriundus ex Elea colonia Graeca Italiae meridianae, vulgo fuisse putatur conditor monismi Eleatici. De eo Plato dialogo eiusdem nominis disserit, in quo Parmenidem facit monismi defensorem contra suam formarum vel idearum doctrinam. Ceteri philosophi Eleatici sunt Zeno et Melissus, discipuli Parmenidis. Eleatici praesertim paradoxis noti sunt, quae idcirco excogitabant, ut pluralismum monismo contrarium refutarent. Inter quae notissima sunt paradoxa Zenonis, sicut "Sagitta" et "Achilles et testudo".

Secundum Eleaticos descriptio entis tautologica esse debet: "ens est"; nam si per aliquam alteritatem describeretur, non iam de vero ente ageretur. Si de ente plura dicere voluerimus, plures usus entis vel, ut postea Aristoteles voluit, plures categorias entis sumere cogemur. Quam opinionem Eleatici consecutiones paradoxis plenas adferre putabant. Et argumentum Eleaticorum in evitandis paradoxis positum est.

Metaphysica Eleaticorum in minimum redactum multos habuit adversarios, qui monismum ab illis defensum in falsa notione naturae positum esse contendebant. Itaque Aristoteles categorias suas excogitavit, ut cogitationem Eleaticorum refutare posset. Etiam Plato subtilibus argumentis metaphysicae Parmenidis adversabatur. Enimvero de cogitatione Eleaticorum paene nihil sciremus, nisi Plato et Aristoteles adversarii eas protulissent. Nam paucissima Eleaticorum scripta in nostram aetatem inciderunt.

Quibus tandem paradoxis Eleatici pluralismum vituperaverunt? Iam supra paradoxorum Zenonis mentio facta est. Sed fortasse optime cogitandi ratio Eleaticorum "paradoxo Parmenideo", quod dicitur,[4] ostendi potest: cum necesse sit, ut nascens aut ex ente aut ex non ente nascatur, nihil nasci aut evanescere posse, nec fieri posse, ut ex horum alterutro nascatur. Itaque fieri non potest, ut nascens, siquidem iam est, ex ente nascatur; et ex non ente nihil fit. Quare nec nativitatem (mutationem) nec pluralitatem esse putabant: solum ens inmutabile esse.

Notae recensere

  1. Cic. Luc. 129.
  2. Translator anonymus.
  3. Arist. Met. 984a25.
  4. Sim 1995: 283; Popper 1998: 205; Bardon 2013: cap. 4.

Bibliographia recensere

  • Caston, V. & Graham, D. (ed. 2002) Presocratic Philosophy: Essays in Honor of A. P. D. Mourelatos. Ashgate Publishing Co.
  • Gallop, D. (1984) Parmenides of Elea: Fragments. University of Toronto Press.
  • Mansfeld, J. (1964) Die Offenbarung des Parmenides and die Menschliche Welt. Van Gorcum.
  • McKirahan, R. (2005) Zeno of Elea, Encyclopedia of Philosophy, vol. 9, 871–879, ed. D. M. Borchert. Thomson Gale.
  • Mourelatos, A. P. D. (ed. 1993) The Pre-Socratics. Princeton University Press.
  • ——— (2008) The Route of Parmenides. Parmenides Publishing: Yale University Press.
  • Nehamas, A. (2002) Parmenidean Being/Heraclitean Fire, apud Caston & Graham 2002: 45–64.
  • Owen, G. E. L. (1957/8) Zeno and the Mathematicians, Proceedings of the Aristotelian Society 58: 199–222.
  • ——— (1960) Eleatic Questions, Classical Quarterly 10: 84–102.
  • Palmer, J. (2009) Parmenides and Presocratic Philosophy. Oxford University Press.
  • Popper, Karl (1998/2012) The World of Parmenides: Essays on the Presocratic Enlightenment. Routledge.
  • Quilliet, Bernard (2002) La tradition humaniste, Fayard.
  • Sim, May (ed. 1994) The Crossroads of Norm and Nature: Essays on Aristotle's Ethics and Metaphysics. Rowman & Littlefield.
  • Untersteiner, Mario & Reale, Giovanni (ed. 2011) Eleati. Parmenide, Zenone, Melisso. Testimonianze e frammenti. Bompiani.

Nexus externi recensere