Eduardus Alexandri filius (Eduardus Fridericus) Eversmann (Russice Эдуард Александрович Эверсман, Theodisce Eduard Friedrich Eversmann;), 11 Ianuarii 1794 prope Hagenium natus et 14 Aprilis 1860 Casani mortuus, fuit botanista et zoologus et entomologus Germanicus et Russicus.

Wikidata Eduardus Eversmann
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus Eversmann: imago
Eduardus Eversmann: imago
Nativitas: 23 Ianuarii 1794; Wehringhausen
Obitus: 14 Aprilis 1860; Casanum
Patria: Regnum Borussiae, Imperium Russicum

Familia

Genitores: Friedrich August Alexander Eversmann;

Vita et opera recensere

Germaniae educatus, anno 1814 Salinis Saxonicis dissertationem De affinitate chemica defendit. Anno 1816 in Urales ad patrem Fridericum Augustum Alexandrum Eversmann(ru), qui iam diu in Russia laboraverat, venit. Expeditiones per regionem Volganam, mare Caspium, Caucasum, Turcestaniam fecit. Ab anno 1828 Universitatis Casanensis professor. Collectiones zoologicas, praecipue emtomologicas, magnas collegit, quae Casani servantur. Opera Latina, Theodisca et Russica multa composuit.

Opera Latina recensere

  • Lepidopterorum rariorum Rossiae observationes. — Мoscuae 1832.
  • Addenda ad celeberrimi Pallasii Zoographiam Rosso-Asiaticam, fasc. 1-3 // Учён. зап. Казанского ун-та. — 1835-1842.
  • Fauna entomologica. Tomus primus. Lepidoptera. Pars I // Учён. зап. Казанского ун-та. — 1841. — Вып. 2. — С. I—XIV + 3—166; (pars 2: 1842. — Вып. 1).
  • Fauna lepidopterologica Volgo-Uraliensis. — Casani 1844 (pars II: Мoscuae 1858).
  • Fauna hymenopterologica Volgo-Uralensis // Bull. de Moscou. — 1847—1856.
  • Orthoptera Volgo-Uralensia // Bull. de Moscou. — 1859. — Т. XXXIII, № 1.

Nexus externi recensere