Edictum tolerationis Galerii est finis persecutionum religionis Christianae in Imperio Romano.

Vere anni 311 ab imperatore (sive Augusto) Galerio Serdicae editum est, qui una cum Caesare Maximino Daia persecutionorum Christianorum a Diocletiano anno 303 coeptam initio perrexerat. Edictum nominibus quattuor Caesarum tum regnantium editum est;[1] Lactantius narrat edictum die 30 Aprilis anni 311 Nicomediae publicatum esse.[2]

Galerius antea morbo gravi affectus erat; apologetae Christiani imperatorem hoc morbo ad religionem Christianam tolerandam commovisse affirmant. Re vera autem Galerius, qui intellexerat Christianos persecutione exstingui nequisse, de imperii stabilitate cogitavit: Etsi Christiani adhuc erant minor incolarum pars, tamen (imprimis orientalibus in provinciis) numerus eorum magnus erat.

Decretum Christianos aliis non anteposuit, sed ut ecclesias renovarent et ad sacra convenirent permisit. Praeterea Christiani ut pro civitatis salute orarent evocati sunt. Edicto persecutio Christianorum terminata et religio Christiana quasi religio licita facta est. Quo facto (sicut Iudaei) sacrificio imperatorio necnon aliorum deorum liberati aditus ad munera publica apertus est.

Galerius brevi post edictum editum mortuus est.

Anno 313 Edictum Mediolanense, cui a historicis finis persecutionum attribui solet, editum est, quod autem minus commutavit et re vera potius est supplementum edicti anno 311 editi.

Bibliographia recensere

  • Elisabeth Herrmann-Otto: Konstantin der Große. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 2007.
  • Кузенков П. В. Эдикт Галерия 311 года — первый юридический акт о легализации христианства в Римской империи (К 1710-летию Миланского эдикта) // Сретенское слово. — Москва: Изд-во Сретенской духовной академии, 2023. — № 1 (5). — С. 115—132.

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Textus apud Eusebium Caesariensem, Historia ecclesiastica 8,17.
  2. De mortibus persecutorum 34