Ecclesia Cathedralis Remensis (Francogallice Cathédrale Notre-Dame de Reims) est ecclesia cathedralis vetus Remis in urbe Franciae, ad Mariam matrem Iesu dedicata atque saeculo quinto aedificata et praesenti aedificio saeculo terio decimo reaedificata. Sedes Archidioecesi Remensi est et locus quo reges Franciae coronati sunt. In architectura gothica Francica aedificata est et architecti erant Ioannes Orbais, Ioannes Loup, Gaucher Reims et Bernardus Soissons. Ecclesia Cathedralis Remensis popularis res visiva est et anniversarie visitatur a circa millionibus visitoribus.[1] Anno 1991, locus hereditatis mundanae UNESCO facta est.

Ecclesia Cathedralis Remensis anno 2013.

Historia recensere

Ecclesia Cathedralis Remensis ut ecclesia cathedralis circa annum 400 a sancto Nicasio Remensi condita est, in loco quondam thermarum Romanarum, et alium nomen habuerit. Sub Periodo Carolingiano reaedificata est et amplium saeculo duodecimo. Die 6 Maii 1210 combusta est et restitutio proximo anno coepta est, aliquid quod nonnullae ecclesiae et ecclesiae cathedrales Medio Aevo subierunt. In certo anno eiusdem saeculi perfecta est. Alicubi ante reconstructionem suum nomen recens accipiebat.

Chlodovechus I, rex Francorum, hic a Sancto Remigio episcopo Remorum baptizatus est, anno 496, quo ex eventu omnis Francorum gens in Christianitatem conversa est.

Ecclesia Cathedralis Remensis est locus quo reges Franciae coronati sunt, qui per tempus in nonnullis regibus effecti sunt.

Notae recensere

  1. Situs de Ecclesia Cathedrali Remensi in cathedrale-reims.culture.fr (Francogallice).

Nexus externi recensere

 
Ecclesia cathedralis Remensis super urbem eminens
  Situs geographici et historici: Locus: 49°15′14″N 4°2′3″E
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Remensem spectant.