Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae

Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae est una ex ecclesiis orientalibus Christianis sui iuris cum Ecclesia Catholica Romana coniunctis.

Dioeceses Graeco-Catholicae in Re Publica Utriusque Nationis (nempe Poloniae et Lithuaniae), 1772.
Ecclesia cathedralis Sancti Georgii Leopoli, diu ecclesia prinicipalis Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae.

Historia recensere

Anno 1596 Bressiciae Unio Brestensis pacta est, qua sex episcopi Orthodoxi se iurisdictioni papae voluntate concesserunt ritum Byzantinum et alias traditiones Orthodoxas retinentes.[1] Caput ecclesiae tum erat metropolita Kioviae, qui tamen plerumque Vilnae residebat. Postquam Kiovia pars Russiae facta est, sedes metropolitae Leopolim translata est. In regionibus, qua sub dicionem Imperii Russici venerant, structurae ecclesiae Graeco-Catholicae vi dissolutae sunt.

In Galicia Austriaca (1772–1918) ecclesia cum Roma coniuncta sine impedimento permanebat; cum autem Galicia cum Polonia coniuncta esset (1918–1939), fideles Ucrainae occidentalis vim experti sunt, ut ipsi quasi Poloni fierent.[2] Archiepiscopus Andreas Scheptyzkyj (Ucrainice Андрей Шептицький) domi inclusus est, fere mille sacerdotes in carcerem coniecti sunt. Annis sequentibus, ecclesia cum Roma coniuncta propugnator nationis Ucrainae facta est.

Post Secundum bellum mundiale Ecclesia Graeco-Catholica Ucrainae a regimine Sovietico oppressa et cum Ecclesia Orthodoxa Russica coniuncta est. Sacerdotes et religiosi vexati ac interfecti sunt.[3] Centena milia fidelium vexati, omnes episcopi in carcerem coniecti sunt. Solus archiepiscopus Leopolitanus, Iosephus Slipyj, anno 1963 liberatus, Romam in exsilium iit.

Res hodiernae recensere

Anno 1989 libertate recuperata sedes metropolitae sive archiepiscopi maioris anno 2005 Kioviam translata est. Ecclesia cathedralis Resurrectionis Domini (Ucrainice Патріарший Собор Воскресіння Христового) ibi in sinistra Danapris fluminis ripa prope International Exhibition Centre sita die 27 Martii anno 2011 dedicata est.

Ad Ecclesiam Graeco-Catholicam Ucrainae fere 4.3 decies centena milia fidelium in Ucraina, Polonia, Civitatibus Foederatis, Canada, America Australi, Australia, et Europa Occidentali pertinent. Maxima est ecclesiarum orientalium cum Roma coniunctarum. Caput ecclesiae ab anno 2011 est Archiepiscopus maior Sventoslaus Ševčuk.

Ecclesiae sunt 30 dioeceses in Ucraina et in exteris.

Fere 6 centesimae Ucrainorum Ecclesiae Graeco-Catholicae adhaerent, quorum maxima pars est in Ucraina occidentali. In regione historica Galicia (i.e. in regionibus hodiernis Leopolis, Ivano-Frankivsk et Ternopil) Ecclesia Graeco-Catholica maxima communitas Christiana est. Plurimis in regionibus Ucrainae mediae orientalisque minus quam 1 centesimae hominum ad ecclesiam coniunctam pertinent.

Notae recensere

  1. Ihor Harasim, "Die Union von Brest: Voraussetzungen und Motive ihrer Entstehung," in Internationales Forschungsgespräch der Stiftung Pro Oriente zur Brester Union (= Das östliche Christentum. N.F. 54), ed. ab Ioanne Marte (Herbipoli: 2004), ISBN 3-7613-0209-6, 11–38.
  2. Gabriel Adriányi, Geschichte der Kirche Osteuropas im 20. Jahrhundert (Paderbornae: 1992), 47.
  3. Katrin Boeckh, Stalinismus in der Ukraine: die Rekonstruktion des sowjetischen Systems nach dem Zweiten Weltkrieg (thesis habilitationis) (Harrassowitz: 2007), ISBN 978-3-447-05538-3, 25, 70, 102, 478ss.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Hans-Christian Maner / Norbert Spannenberger (ed.), Konfessionelle Identität und Nationsbildung. Die griechisch-katholischen Kirchen in Ostmittel- und Südosteuropa im 19. und 20. Jahrhundert (= Forschungen zur Geschichte und Kultur des östlichen Mitteleuropa. 25). Stuttgardiae 2007, ISBN 3-515-09024-X.
  • John-Paul Himka, Religion and Nationality in Western Ukraine: The Greek Catholic Church and the Ruthenian National Movement in Galicia, 1867-1900. McGill-Queen’s Univ. Press, Monte Regio 1999, ISBN 0-7735-1812-6.
  • Oleh Turij, Das religiöse Leben und die zwischenkonfessionellen Verhältnisse in der unabhängigen Ukraine. Institut für Kirchengeschichte der Ukrainischen Katholischen Universität, Leopoli 2007.

Nexus externi recensere

Pinacotheca recensere