Ecclesia Franciscanorum (Erfordia)

Ecclesia Franciscanorum (Theodisce: Barfüßerkirche) ante Bellum mundanum secundum oratorium maximum protestanticum in urbe Erfordiae erat. Eius patronus est Sanctus Ioannes Baptista.

Ecclesia anno 2014

Historia recensere

Die 26 Novembris 1944, nocte quae Dominicam mortuorum sequebatur, pyroboli stratam Franciscanorum attinxeruntt deleturi partem maximam navis longae huius fani. Chorus altus saeculi XIV autem quasi incolumis remansit. Postea saeptis divisus est a ruinis et longum tempus communitati protestanticae locus liturgicus dignus fuit. Anno 1977 autem intaminata est ecclesia et urbi data, quippe qui sumptus ecclesiae porro tenendi communitati nimis alti essent. Inde chorus Museo Anger annexus factus est; nunc artem mediaevalem sacralem exhibet et nonnulla artificia vere captantia conservat.

Musei descriptio recensere

Ecce res mirandae in ecclesiae choro:

  • Triptychon altare (in pinis factum) cum crucifixis in centro confectum est circa annum 1420 et vocatur etiam "Ara infectorum". Sodalitas infectorum pluries maecenatis partes egit in huius delubri historia. Inde facile intellectu est lapidem angularem in navis choro insignia istius hetaeriae portare: quattuor infectores vestitu operaria iucundi isatidos tinctorii liquidum in cupa magna commiscent.
  • Vultus delicatissimus Cinnae de Vargula (+1370) laetitiam puram exprimit: in figura bella aspicienda mox obliviscaris te ante epitaphium stare. Sculptor localis opus magnificum creavit: inde omnia alia eius opera nominantur "opera artificis epitaphii Cinnae".
  • In quattuor fenestris picturae vitreae anni 1225 videntur. Demonstrant passionem Iesu Christi et scaenas vitae Sancti Francisci, oridinis fundatoris. Illae sunt urbis totius anticissimae fenestrae sacrales!
  • Figura nigrata sancti lapide arenaceo in saeculo XIV confecta est. Posita erat olim in pariete extremo chori inter septentrionem et orientem, unde in viam Schlösserstraße spectaverat.

Assisiensis discipulorum adventus in Erfordia recensere

Franciscani anno 1224 Erfordiam venerant. Incendium magnum anni 1291 eorum oratorium monasticum destruxerat. Nova ecclesia consecrata est anno 1316. Quia mendicantes monachi pedibus nudis ambulabant, lingua Theodisca etiam "Barfüßer" vocantur. Hinc est etiam ecclesiae nomen populare.

Nexus externi recensere

  Lege Ναὸς τῶν Φραγκισκανῶν (Ἐρφούρτη) ("Ecclesia Franciscanorum (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Franciscanorum spectant.