Ecclesia Ascensionis Domini (Arnstadium)

Ecclesia Ascensionis Domini (Theodisce: Himmelfahrtskirche) ecclesia catholica principalis Arnstadii est. Stat in Coemeterio vetere.

Octogonalis ecclesia apud Coemeterium antiquum
Ecclesiae interiora

Functiones oratorii coemeterialis recensere

Cum multi cappellam propriam in coemeterio desiderarent, generosus quidam dominus nomine Rottenbach centum nummos Florentinus anno 1649 donavit. Anno 1743 cappella modesta ecclesia maiore compensata est. Crypta 92 cadaveribus sepeliendis sub terra facta est, fenestrarum sumptibus pecuniam solverunt variae professionales associationes, imaginem in tectorio cum Iesu in caelum ascendenti senatores urbani ipsi addi iusserunt. Consecratio sollemnis facta est die 23 Maii, die Ascensionis DNIC horis pomeridianis et orationem festivam habuit archidiaconus Hedemus.

Ecclesia octogoni in longum tracti formam et matronea tria habet. Tympanum pulchrum et flores serti nigri canique ecclesiam ornaverunt quae appellabatur Ecclesia coemeterialis, Theodisce: Gottesackerkirche. Restantia nonnulla harum picturarum pictoris ducalis Godofredi Wunderlich conservabantur. Generis baroci est totum, quod in ecclesiis protestanticis haud saepe contingit. Rara est etiam octogonalis forma. In coemeterio - quod hodie Coemeterium antiquum vocatur (quamquam munere non iam fungitur) - 25 sepulchra hominum e stirpe Bachiana sunt/erant. Apud ecclesiam stat domus hortulani historica.

Usus continuus recensere

Ecclesiam usurpabant in sepulturas tantummodo et semel in anno, cum festum Ascensionis appropinquaretur. Annis 1812/13 bello contra Napoleonem saeviente repositorium et militare valetudinarium erat. Postquam coemeterium die 16 Augusti 1894 clauserunt, usus funebralis quoque stitit. Anno 1924 coemeterium in viridarium publicum mutaverunt; tunc etiam cippi nonnulli in ecclesia erecti sunt. Nonnulli demolitionem proposuerunt, cui obstabat forma octogonalis. Quae iam istis temporibus aliquid unicum protegendumque esse intellexerunt.

Parochia catholica recensere

Anno 1974 catholici Romani ecclesiam obtinuerunt et restaurationes finales fieri curabant. Tabernaculum fecit Matthias Kaiser, organum tubulatum fabrica Schönefeld (Stadtilm) confecit. Mariae Virginis statua a Museo dioecesano Paderbronnensi advenit. In ecclesia etiam reliquiae textiles martyris Marcelli Callo sunt.

Breve tempus inde a die 6 Novembris 1842 ecclesia primo catholica fuerat, donec catholici locum magis aptum invenirent in xysto Wachsenburg. Hodie ecclesia haec perpulchra ab omnibus christifidelibus magni aestimatur et optime sita est inter stationem ferriviariam et urbis nucleum. Etiam concentus hic interdum fiunt.

Vide etiam recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Ascensionis spectant (Himmelfahrtskirche (Arnstadt), Christi Himmelfahrt (Arnstadt)).