Eagles of Death Metal ('Aquilae Metalli Mortis') est grex rockicus Americanus ex Desertis Palmarum in Civitibus Foederatis, anno 1998 ab Iesse Hughes et Iosue Homme (ex Queens of the Stone Age) conditus, qui soli gregis sodales perpetui sunt, quamquam Homme raro in exhibitionibus vivis canit ob pignora cum aliis gregibus. Alii musici quoque gregi intersunt, et in albis discophonicis et in exhibitionibus vivis, saepe nominibus pseudonymis festivis canentes.

Eagles of Death Metal in Commodore Ballroom die 20 Iulii 2009 canunt.
Brian O'Connor basso in Commodore Ballroom die 20 Iulii 2009 canit.
Theatrum Bataclan anno 2011.

Contra nomen, Eagles of Death Metal non est grex metalli mortis. Hughes affirmavit amicum eum exempla generis metalli mortis monstravisse, ac cum amicus carmen Vader gregis Polonici caneret, affirmans carmen intra genus metallum mortis esse, Homme Vader "The Eagles Metallis Mortis" statim appellavit. Hac locutione audito, considerabat sonum mixturae Eagles et gregis metalli mortis.[1] In colloquio interrogatorio anno 2003, descripsit sonum sui gregis mixturam "bluegrass slide guitar mixed with stripper drum beats and Canned Heat vocals."

Impetus in Theatro Bataclan recensere

Die 13 Novembris 2015, cum grex concentum intra Bataclan, theatrum Lutetiense, haberet, homines ignoti impetum armatum fecerunt, in quo plus quam centum homines necati sunt. Secundum renuntiationes, incursores in concursum fortuite coniciebant. Inter sexaginta et centum obsides capti erant. Incursione autem vigilium intra theatrum facta omnibusque terroristis necatis, obsides liberati sunt.[2] Incursio hora 0:58 CET finita est.[3] Circa 89 homines in theatro necati sunt, inter quos, ut videtur, duo, qui merces gregis vendere solebant.[4][5]

Sodales hodierni recensere

Discographia recensere

  • Peace, Love, Death Metal (2004)
  • Death by Sexy (2006)
  • Heart On (2008)
  • Zipper Down (2015)
  • Eagles of Death Metal Presents Boots Electric Performing the Best Songs We Never Wrote (2019)

DVDi recensere

  • DVD by Sexy (2006)
  • I Love You All the Time: Live at the Olympia Paris (2017)

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquilas Metalli Mortis spectant.