Duglassius Carswell, vulgo plene John Douglas Wilson Carswell (Westmonasterii natus die 3 Maii 1971) est politicus anglicus.

Wikidata Duglassius Carswell
Res apud Vicidata repertae:
Duglassius Carswell: imago
Duglassius Carswell: imago
Nativitas: 3 Maii 1971; Westmonasterium
Patria: Britanniarum Regnum

Iuvenis in Kenya et Uganda habitabat, patre Wilson Carswell chirurgo merente, matre iatra. Ipse illic apud scholam S. Andreae iuxta Turi, sed postea in Anglia apud Carthusianos educatus est. Alumnus est universitatis Angliae Orientalis Norvici in urbe atque Collegii Regii Londiniensis.

A die 5 Maii 2005 legatus est apud parlamentum Regni Uniti pro circulo Harwich and Clacton in comitatu Essexiae. Usque in diem 28 Augusti 2014 ad factionem Conservativam haesivit, sed eo die se ad factionem libertatis Regni Britanniarum iunxit.

Scripta Duglassii Carswell recensere

  • 2015 : The End of Politics and the Birth of iDemocracy. Biteback Publishing

Notae recensere


Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Duglassium Carswell spectant.