Wikidata Ducatus Rostoviensis
Res apud Vicidata repertae:

Ducatus Rostoviensis[1] (Russice Ростовское княжество, tr. Rostovskoe knjažestvo) fuit ditio, initio ad Russiam Kioviensem, posthac ad Magnum Ducatum Volodimiriensem pertinens, dein terra sui iuris, denique a Moscovia adiuncta, metropolim habens Rostoviam.

Historia recensere

Rostovia fuit valens urbs Rutheniae. Anno 988 Vladimirus I Magnus Rostoviam in ditionem dedit filio suo Iaroslao, qui ibi ad annum 1010 regnavit. Cum Ruthenia, postquam Iaroslaus anno 1054 mortuus est, inter filios eius divisa est, Rostovia facta est ditio ducis Vsevolodi (una cum Pereaslavia meridiana).

Georgius Longimanus fuit primus dux Rostoviensis sui iuris. Ille ducatum suum amplificavit, metropolim tamen Susdaliam movit, idcirco ducatus ipse 'Rostovio-Susdaliensis' nominatur. Filius Georgii, Andreas Bogolubensis, Volodimiriam metropolim suam fecit. Post mortem Andreae Rostovia contra Volodimiriam pro prioritate stetit.

Anno 1216, Constantino Vsevolodi filio duce, Rostovia facta est metropolis ducatus sui iuris, praeter Rostoviam etiam Iaroslaviam, Ugliciam, Bielozeram et Ustiugam includentis. Iaroslavia tamen iam anno 1218 ipse metropolis ducatus proprii facta est.

Anno 1238 Rostovia capta est a copiis Bati, chani Mongolici. Eodem anno ditio Bielozerensis facta est ducatus sui iuris.

Anno 1320 Ducatus Rostoviensis inter duos fratres, Constantino et Theodoro Basilii filios, divisa est.

Saeculo quarto decimo terrae Russicae a Moscovia coniungebatur. Duces Moscoviae, Ioanne I Bursa incepto, gradatim terras Rostovienses ad possessiones suas adiunxerunt. Post annum 1409 duces Rostovienses, e duce Theodoro posteris, ditiones suas duce Moscoviensi Basilio I vendiderunt. Anno 1474 Ducatus Rostoviensis ut ducatus separatus a magno duce Moscoviae Ioanne III deletus est. Iam saecula post autem inter partes Russiae ("Moscoviae") numerabatur.[2]

Fons recensere

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatum Rostoviensem spectant.