Vide etiam paginam discretivam: Ducatus (discretiva)

Ducatus[1] est nummus aureus vel argentus, qui tota Europa divulgatus erat. Pars aurea est 986/1000 et circiter 3,49 g valet.

Ducatus Venetus ducis Michaelis Steno (1400)
Quadruplus ducatus aureus Austriacus
Simplex ducatus Austriacus - conversus
Simplex ducatus Austriacus - aversus

Ducatus Apulicus recensere

Moneta ducatus Apuliae, hoc nomine appellata primum anno 1140 a Rogerio II, rege Siciliae cusa est.

Ducatus Venetus recensere

Ducati anno 1284 in Re publica Veneta percussi sunt. Ducatus conversus Sanctum Marcum vexillum crucis Duci Veneto tradentem ostendit. Aversus imaginem Iesu in vesica piscis habet.

Nomen ducati ab inscriptione primae percussionis repetit: Sit tibi Christe datus quem tu regis iste ducatus Ducatus Venetus lingua Italiana etiam "zecchino" nominatur.

Notae recensere

  1. In hoc sensu, nomen secundae declinationis: ducatus, -i. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "ducatus". Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "ducatus".

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatos spectant.
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!