Doris (Graece: Δωρίς) fuit regio antiqua in Graecia Media. Inter Phocidem, Malidem, Aetoliam et Locridem Ozoliam superiori Cephissi fluminis parti adiacens. Doridis planities montibus circumdata erat parte orientali excepta.

Doris patria (metropolis) Dorum habebatur. Antiquitate prorsus ignobilis tamen ad amphictyoniam Delphicam pertinebat.

In Doride erant quattuor urbes parvae, quae una Tetrapolis vocabantur.

Bibliographia recensere

  • Ernst Meyer: Doris 4. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 2, Stuttgardiae 1967, Col. 144.

Nexus interni