Donetsk[1] vel Fornaces[2] (Russice Донецк, tr. Doneck, Ucrainice Донецьк, tr. Donec'k) est urbs ad Istrianum fluvium in oriente Ucrainae regione sita. Abest quinquaginta chiliometra a Russia, centum chiliometra a Palude Maeotide. Decies fere centena milia hominum urbem Donetsk incolunt. Est caput regionis Donetskensis et ab anno 2014 mense Aprili etiam caput rei publicae popularis Donetskensis, quae invita civitate Ucrainica condita est (et ab administratione eius ut contra leges aestimata).

Wikidata Donetsk
Res apud Vicidata repertae:
Donetsk: insigne
Donetsk: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 48°0′32″N 37°48′15″E
Numerus incolarum: 901 645
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Донецьк

Gestio

Praefectus: Alexey Kulemzin
Procuratio superior: Donetsk Hromada

Geographia

Superficies: 358 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Voroshylovskyi District (Donetsk), Budyonny Raion, Kalinin Raion, Kyiv District, Kirovskyi District, Donetsk, Kuibyshevskyi District, Donetsk, Leninskyi District, Petrovsky District, Donetsk, Proletarskyi Raion

Tabula aut despectus

Donetsk: situs
Donetsk: situs

Suadetur ut haec pagina ad "Fornaces (ad fluvium Istrianum)" moveatur.

Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.

English language
English language
English
It is proposed to move this page to Fornaces (ad fluvium Istrianum). Please give your opinion on the talk page.
Deutsch
Deutsch
Deutsch
Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Fornaces (ad fluvium Istrianum) zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.
Esperanto
Esperanto
Esperanto
Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Fornaces (ad fluvium Istrianum). Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.
Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.

Vide etiam paginam discretivam: Donetsk (discretiva)

Historia urbis recensere

Cum apud vicum Alexandrovkam anno 1820 repertus esset carbo, fodinae ibi instructae sunt. Sergius Kočubej, cui imperii Russici administratores mandaverant, ut in Russia meridiana institueret officinam, in qua tigna ferrea ad vias ferratas apta conficerentur, mandatum anno 1869 Ioanni Hughes, qui in Vallia natus erat, viginti quattuor milibus nummorum Britannicorum vendidit. Ioannes Hughes prope vicum Alexandrovka officinam ferrariam instruxit atque operarii eo loco domicilium collocaverunt. Qui locus a nomine Ioannis Hughes, qui Russice Juz (Джон Юз) vocabatur, appellatus est Juzovka (Юзовка). Ineunte saeculo vicesimo quinquaginta fere milia hominum in oppido Juzovka habitabant. Anno 1922 nomen urbis ita mutatum est, ut in honorem Iosephi Stalin Stalino appellaretur. Anno 1961 eadem urbs Donetsk a fluvio Donetz denominata est. In illo secundo magno bello, quod saeculo vicesimo gestum est, urbs magnum detrimentum cepit. Post bellum urbs refecta est. Anno 1978 decies centena milia incolarum assecuta est.

Donesci multi Russi habitant; plurimi incolae lingua Russica utuntur. Die 7 Aprilis anno 2014 Donetsk caput rei publicae popularis Donetskensis declaratum est. Die 11 Maii eodem anno adversa Ucrainae moderatorum voluntate populo eligendi optio data est, utrum regio Donetskensis pars Ucrainae maneret, an civitas sui iuris fieret; nonaginta fere centesimae incolarum civitatem sui iuris optaverunt. Post duos menses exercitus Ucrainae Donetsk oppugnare coepit.

De scholis recensere

In urbe Donetsk sunt nunnullae scholae superioris gradus, in quorum numerantur:

  • Universitas Nationalis Donetskensis (Russice Донецкий национальный университет, Ucrainice Донецький національний університет), anno 1937 instututa;
  • Universitas Nationalis Technica Donetskensis (Russice Донецкий национальный технический университет, Ucrainice Донецький національний технічний університет), anno 1921 instututa.

De cultiore vitae usu recensere

Inter alia theatra est theatrum operaticum Donetskense, in quo anno 1941 facto omnium primum editum est Ioannes Susanin, opera Michaelis Glinkae. Odeum symphoniacorum factum est anno 1930.

De ludis recensere

Donetsk nobilitatus est saltu cum pertica (Sergii Bubka gratia), pila pedibusque (globorum Sachtar Donetsk et Metalurh Donetsk gratia), orbiculo baculoque super glaciem (globi Donbas Donetsk gratia), pila corbique (globi Donetsk gratia).

Imagines urbis recensere

Notae recensere

  1. EPHEMERIS: De Ucraina et Russia agitur Bruxellis, necnon Donetzk, vide: A. Cappelli Agaricus, p. 238
  2. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 470.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Donetsk spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 48°0′32″N 37°48′15″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия