Domus Farnesia[1] fuit familia nobilis Italica, quae a saeculo XI in hodierna provincia Viterbiensi attestata est. Sedes domus originaria fuit Castrum Farneti (hodie Farnese) in Latio, a quo, ut putatur, nomen deductum est.

Insigne ducatus Parmensis et Placentini atque domus Farnesiae.

Historia recensere

Anno 1534 Alexander Farnese nomine Paulus III papa electus est. Anno 1545 filio notho Petro Ludovico ducatum Parmensem et Placentinum mandavit, quem posteri usque ad annum 1731, quo linea mascula exstincta est, rexerunt. Iste homo autem die 10 Septembris 1547 in coniuratione Placentina necatus est; inde rexit Ferrante Gonzaga, legatus imperatoris Caroli V Mediolani institutus est. Petri Ludovici filius Octavius (natus 1520) Parmae feliciter imperabat et postea Placentiam recuperavit. Uxore Margaretha Parmensi, filia Caroli V, reconciliatio cum Austriacis facta est et usque ad mortem (anno 1586) res optime gerebantur.

Sequebantur eum filius Alexander (1545-1592) qui, in armis bene educatus, anno 1571 in proelio Lepanthino audacter pugnavit et Iohannis Austriaci consiliarius privatus factus est in proconsulatu Batavico. Non solum in militaribus excellebat sed etiam in quaestionibus religiosis solvendis inter provincias protestanticas septentrionales et catholicos in meridie. Terras catholicas autem in gremium Hispanicum reduxit. Expugnavit anno 1579 Traiectum Mosae, anno 1584 Gandavum et Brugas et Ypram; Bruxellae fame se dederunt et dei 17 Augusti 1585 Antverpia perdomari potuit. Anno autem 1586 dux Parmae Placentiaeque creatus adhuc Grave, Venloo et Neuß et anno 1587 arcem Sluys expugnaturus. Armata classi anno 1590 Lutetiam, quae Henrici IV copias ferebat, ingressus est et unum annum post Rothomagum.

Successor eius Ranuccio I (1569-1622), tyrannus crudelis atque avarus, multos nobiles fortasse coniuratos anno 1612 decapitari iussit et possessiones publicavit. Eius filius Eduardus (1612-1646) bellum gessit contra papam Urbanum VIII. Ultimi e stirpe ista Ranuccio II, Franciscus (mortuus 1727) et Antonius (mortuus 1731) nullius gravitatis fuerunt. Tunc Carolus filius Philippi V et Elisabeth neptis Ranuccii, Ducatum Parmensem receperunt. Palatium Farnesium Romae in Platea Farnesia prope Tiberim inter aedificia urbis illustrissima habetur. Quod palatium constructum est ab Alexandro Farnesio ante papatum secundum ichnographiam Antonii de Sangallo inde ab anno 1530. Michael Angelus Bonarotius constructionem continuavit et incumbas pulchras in fronte principali fecit; denique terminatae sunt res ab Iacobo della Porta. Pinacotheca, quae dicitur, opera mythologica ab Hannibali Carracci facta habet. Legati Francogalli ibi residere solebant. Horti Farnesii in septentrione a papa Paulo III instituti sunt, qui splendorem pristinum partim perdiderunt. Napoleo III ex anno 1860 possessor fuit qui excavationes curavit, quem laborem gubernium Italicum inde ab anno 1870 pergebat. Ruinae proximae sunt palatiorum Tiberii, Caligulae, Flaviorum etc.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Stendhal: Ursprung und Größe der Familie Farnese. In: Idem: Italienische Chroniken. Rütten & Loening, Berolini 1981
  • Christoph Vitali (ed.): Der Glanz der Farnese. Kunst und Sammelleidenschaft in der Renaissance. Prestel, Monaci 1995, ISBN 3-7913-1626-5.
  • Anna M. Voci: Tra Borboni, Francia e Italia. Il recupero di Palazzo Farnese al patrimonio italiano. Ed. Scientifica, Neapoli 2005, ISBN 88-89373-26-1.
  • Roberto Zapperi: Der Neid und die Macht. Die Farnese und die Aldobrandini im barocken Rom. Beck, Monaci 1994, ISBN 3-406-38136-7.

Nexus interni