Domus Bismarckiana[1] (Theodisce Bismarckhaus) perpulchra mediae Erfordiae domus, sita est in via Anger numero 33. Tempore Rei publicae democraticae Germanicae domus pars fabricae vestimentorum fuit.[2]

Domus Bismarckiana et statua cancellarii.

Descriptio recensere

Generis floralis aedificium quoddam Erfordiense vocatur Domus Bismarckiana. Terminata est eius constructio anno 1900 ichnographiis architecti Erfordiensis Rudolphi Walter usurpatis. Attamen Otho de Bismarck ipse vixit in casa anteriori, cui erat nomen Haus Zum Tannenberge und Zum Grünen Löwen.

Frons in pedeplaniis necnon tabulati primi una magna fenestra tegitur, cum superior frons est clausa cum pinnaculo et fastigium ad latus.

Mora domni Bismarck Erfordiae et monumenti gravitudo recensere

Hic Bismarck mensibus Martio Aprilique anni 1850 degit. Senator fuit tunc in Parlamento Erfordiensi quorum membra conveniebant in Coenobio Augustinianorum. Tabula commemorans in fronte effatum quoddam Bismarckianum reddit: In Erfurt habe ich mir meine diplomatischen Sporen verdient. Quae sententia Latine ita convertatur: Erfordiae diplomatica didici. Sublineatur monumentum hoc Erfordiense - i.e. statua cancellarii ante habitationem - utique excellere inter alia monumenta Bismarckiana propter diversitatem: nam pluries agi de turribus Bismarckianis, cum hic de iuveni politico quodam memoria tradatur.[3]

Statuae perditio recensere

Statua prima Bismarckium demonstrans anno 1945 a Sovieticis abdita erat. Statua amissa Christianus Paschold novam aeream fecit, quae magnitudinem humanam superavit. Pecuniam pro hoc collegit Sodalitas amicorum turris Bismarckianae Erfordiensis. Inauguratio eius facta est anno 2004, cum princeps Ferdinandus de Bismarck adesset, ipse e stirpe Othonis cancellarii.

Notae recensere

  1. Adiectivum hoc in arte botanica usurpatur ut hic videri potest.
  2. De hoc narratur apud yelp.de
  3. Anette Huber-Kemmesies, Des Reichskanzlers diplomatische Spuren apud erfurt-lese.de