Wikidata Dolores Piperno
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Aprilis 1949, 1949;

Dolores Rita Piperno (die 7 Aprilis 1949 nata) est archaeobotanista quae praesertim de antiquitatibus Americanis inquiret.

Philadelphiae et in urbe Pennsauken Novae Caesareae educata est. Technologiae medicae studuit apud universitatem Rutgersensem munerique biotechnologico in nosocomio Presbyteriano Philadelphiensi aliquot annos functa est. Anthropologiae autem mox studuit apud universitatem Temple ubi anno 1983 gradum doctoris ascendit. In Israële sed maiori parte in Amazonia et Mesoamerica operam dedit. Erudita senior emerita agnoscitur tam apud museum Nationale Historiae Naturalis Vasingtoniense quam apud Institutum Smithsonianum Inquisitionum Tropicalium Balboae in Panama.

Scripta selecta recensere

Bibliographia recensere

  • M. Balter, "Profile: Dolores Piperno. In archaeobotanist's hands, tiny fossils yield big answers" in Science vol. 329 (2010) pp. 28–29
  • Tinsley H. Davis, "Profile of Dolores R. Piperno" in Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America vol. 104 (2007) pp. 11871–11873

Nexus externi recensere